# Nova Acta Eruditorum 1761 340

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/340

Interim spiritus nitri simplex suum quoque effe ctum mihi praestitit, et congelationem Mercurii produxit artificio quodam a me adhibito. Quum spiritus hic nitri simplex nivi mixtus descensum Mercurii tantum ad 300 deprimeret, et paullo ulterius diversis tentaminibus; implevi sex vitra nive more consueto, et postquam Thermome trum in primum immerseram, statim in secundum, tertium et quartum successive immersi, antequam gradum frigori acceptum notabiliter amitteret; in quarta immersione, Mer curius erat cungelatus, quum in qualibet nova immersione descensum Mercurii profundiorem observassem. Aqua fortis, quae in capiendis experimentis saepius gelata fuit, rege lata eundem effectum praestitit, quam portio fluida in medio non gelata relicta Alia Phaenomenorum differentia se manifestabat in diversis experimentis respectu modi descensus Mercurii. Constans ac perpetuum semper mihi observatum, quod Mercurius primo lentius, deinde cum summo impetu in Thermometro descenderit: non videtur autem certum esse illud pun ctum, ubi impetus incipiat, quoniam observavimus initium huius celeritatis circa diversos Thermometri gradus, circa 300. 350. et ultra, quin in citato experimento, quo Mer curius ad 800. descenderat, usque ad 600. regulariter sati descendit, quo gradi cum maximo impetu descendere coepit, quo bulbus Thermometri fractus est, Mercurius autem perfecte totus congelatus erat. Alia differentia notanda quoque est, saepius mihi observata, quod, dum spiritus ni tri infusus est, primum adscendere coeperit Mercurius quamvis spiritu nitri, nix, et Mercurius in Thermometro, ad eandem temperiem antea essent redacta. Quia hoc Phae nomenon nonnunquam tantum contigit, attendi adcuratius ad omnes circumstantias; et contigisse hoc visum est, quoties infudi aquam fortem in bulbum Thermometri non per secte fecte nive sepultum, adeoque in bulbum Thermometri a nive vacuum directe. Differentia porro notatu digna est, quam bis videre mihi contigit, quod Thermometrum ex mixtura nivis et aquae fortis iam extractum, tamen in aere libero ulterius descenderit, quin ad punctum conglaciationis Mer curii usque Respectu diversorum Thermometrorum, nullam phaeno menorum differentiam observare potui, sive enim longiora sive breviora Thermometra adhibuerim, sive tubi Thermometri ex vitro bohemico, sive huius loci, viliori et me liori constiterint, sub iisdem circumstantiis eadem phaeno mena et eundem effectum praestitere semper Thermome tra, quamvis pro diversitate vitri, diversa eius contractio quam summam in tanto frigore pati debet, quoque fiat ne cesse est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
