# Nova Acta Eruditorum 1761 341

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/341

Quod si vero haec implevi diverso Mercurio, diversitas quaedam omnino adparebat Nam usurpavimus partim Mercurium ordinarium, tam purum tamen, quam haberi potuit, quem ipsi quoque morconsueto, pressione per corium, et filtratione per tubos capillares, purificavimus ita, ut purissimus videretur; partin Hic vero usi sumus Mercurio revivificato ex sublimato posterior procul dubio priori purior, quum purissimus ha beri soleat, inertiam tamen quandam monstrare mihi visus est, certe tardius, lentius descendere videbatur in Thermometris Mercurio revivificato repletis, quam in aliis; quin in Thermometro quodam eiusmodi Mercurio repleto, non solum descensus fuit lentissimus, sed frigus ultra 300. augernon potui, quamvis in aliis Mercurius ad conglaciationem sub iisdem circumstantiis descendisset, in minoribus tamen Thermometris haec differentia tam notabilis mihi non es observata. Observata haec mea tamen vix mihi sufficere vi dentur ad stabiliendum, quod haec differentia constans atque perpetua sit; pluribus opus esse videtur in posterum in stituendis. In omnibus tamen Thermometris Mercurio ro vivificato a me impletis, ad vitrum Thermometri adhaesionem observavi quandam, ita ut quasi unguinosus videretur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
