Latin
TRANSITUS VENERIS PER SOLEM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 342
Unproofread scanNot analysed yet
Vix tamen a vero aberrare existimandus erit, qui contendat, generatim et universe congelationem Mercurii eo fieri faci liorem, quo Mercurius impurior, adeoque e contrario dif ficiliorem, quo purior fuerit. Hae sunt potiores differetiae phaenomenorum, quas mihi in captis cum Thermometris experimentis observare licuit. Sed instituimus quo que alia, ubi ut Thermometra adhiberem scopus non per mittebat. In congelationibus liquorum aquosorum superfi ciem fieri convexam, vulgari experientia cui non constat? quod tamen secus est in liquoribus oleosis, qui, si ex stati fluiditatis in statum soliditatis frigore abeunt, superficiem non convexam, sed paullo concavam, ut et sebum, cera, es alia monstrant, et quod experientia vulgaris et artificialis satis docuit, sulphure excepto. A priori per rationes satis certum iam esse poterat, Mercurium superficiem concavam esse in congelatione induturum, propter condensationem tam insignem, quam patitur, uti metalla reliqua fusa, si ferrum bismuthum, et antimonium exceperis; quando rursus ex stati fluiditatis in statum firmitatis certo frigoris gradu transeunt superficiem concavam induere solent, et propter maioremm Cepi tubum contractionem et condensationem debent communicantem primum, cuius diameter duarum linearum erat, in quem Mercurium infudi, ut altitudo duarum linea rum esset, quem quum immersissem in mixturam nivis et spiritus nitri, observavi in una Mercurii extremitate Mer curium plane fuisse congelatum, et superficiem fuisse concavam, quum in altera extrem tate Mercurius tantum ita gelatus esset, ut media pars adhuc fluida esset. Effeci, u efflueret pars liquida inclinatione tubi, quo facto Mercurius congelatus in hac parte tubulum repraesentabat intu cavum, et asperum, effluxu autem Mercurii altera extremi tas nihil patiebatur, quoniam plane solida erat. Eadem eventa observavimus saepe aliis instrumentis, tubis simplicibus et globis vitreis Mercurio semiplenis. Phaenomena hactenus recensita nunc adhuc adcuratius consideranda erunt, et explicanda, atque, quae inde sequan tur, expendenda. Primum satis manifestum est, solum calorem esse caussam fluiditatis Mercurii, uti aquae aliorum que fluidorum.