# Nova Acta Eruditorum 1761 344

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/344

Idem valere quoque debet de fragilitate, quae quidem proprietas glaciei aquarum, sed modus et extraessentiale respe ctu glaciei generatim tantum esse potest. Esse igitur gla cies potest, sive ductilis sit, ut in Mercurio, sive non, ut in aliis fluidie. Omnia metalla qua solida glaciem constituunt, item cera, sebum, vitrum, et alia, generatim omnia corpora solida et dura, quae calore fluida fieri possunt, ni hil sunt nisi species glacie Quemadmodum igitur aqua recte glacies susa dicitur quum revera nil aliud sit; sic Mercurium vivum et fluidum esse glaciem Mercurii fusam, recte dubitari non potest. Status igitur illius naturalis, firmitas, non fluiditas sit oportet, quum actione ignis et calore haec efficiatur, uti in re liquis fluidis, quorum haud dubie nullum est quod sua natur sit fluidum. Funditur igitur Mercurius aeque, ac alia me talla, calore, ut fluat vivusque fiat; sed hoc tantum cum discrimine, ut gradus admodum parvus caloris ad illius fusionem requiratur. Constat, metalla sub certo et determinato caloris gradu fundi fluereque incipere, diverso tamen in di versis metallis, ut sub gradu 420. stannum purum; 550. plumbum purum: 470. bismuthum purum, scalao Fahren heitianae; vel secundum nostra observata plumbum liquefit sub gradu 320. supra o nostrae scalac, qui convenit cum gradu 596. scalae Fahrenheitii; stannum 170 416 Fahrenh. bismuthum 235 –2 49. 2. Zincum vero maio rem caloris gradum requirere, quam habet Mercuriu bulliens, experti sumus. Quodsi igitur exacte constarei sub quo gradu Mercurius gelasceret, adeoque solidus fier inciperet, sciri quoque posset, sub quo gradu rursus fluidus, et quasi ex morte redivivus fieret. Nam uti aqua sul gradu 150. in glaciem abit, sic rursus regelascit sub eodem fere gradu caloris, et metalla rursus solida fieri incipiunt sub gradu caloris fere eodem, quo fundi incipiunt. At enim vero ex superioribus patet, latitudinem hic esse maiorem, quam ut gradus tulis determinari possit, non maiores tamen calorem, quam 469. graduum, secundùm scalam no stram, requiri, dubio carere videtur, quum nunquam sut hoc gradu vestigium congelationis Mercurii mihi quidem detegi potuerit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
