# Nova Acta Eruditorum 1761 345

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/345

Inde porro fluit, condensationem, sive contractionem, adeoque diminutionem voluminis Mercurii esse quidem ingentem, id quod ex profundo Mercurii de scensu in Thermometro in congelatione illius satis super que intelligitur: quanta tamen sit haec voluminis Mercurii diminutio, exacte determinari nequit, ob latitudinem di ctam, et hinc quoque gravitas, seu pondus eius specificum, adcurate determinari non potest. Quum, quo maior voluminis Mercurii diminutio fit, eo majus pondus eius specificum fiat oporteat: patet, propius Mercurii pondus specificum in eius congelatione adpropinquare debere ad aurum, quum iam in statu fluiditatis om nium metallorum proxime ad illud accedat, si a Platina, semimetallo, abhinc paucis annis in America invento, discesseris, cuius pondus specificum ad aquam esse dicitur ut 182 10––183. 1. Quodsi numerus medius pro puncto congelationis Mercurii sumatur 650, erit voluminis diminutio facta 1ς τY, sui parte, adeoque pondus eius specificum auctum quoque + τ Σ, sui parte erit, scilicet ab ea extensione seu volumine, quod habet in calore aquae bullientis; sea volumine temperiei aquae in glaciem abeuntis 4. Con cipitur et supponitur nimirum in Thermometro tota massa Mercurii divisa in 10000, hinc gradus Thermometri sun partes decies millesimae contractionis et condensationi Mercurii, ita ut e. g. gradus 200. indicet condensationem esse factam +ξ. Nam τόβῶν π τν π Merito hic quaeritur, unde tanta sit latitudo, quae illius ratio? forsitan non una est, sed plures concurrunt. Nam primum ex superioribus manifestum est, Mercurium nor emper integrum fuisse congolatum, sed partem maiorem minoremve fluidam perstitisse. Maior igitur condensatio et volu*) Vid. Memoires de M. De L’isle pag. 267. et sequ voluminis Mercurii diminutio facta sit necesse est in congelatione plana, quam in partiali. Mercurius igitur in partial congelatione tam profunde descendere non potuit, quam in totali. Deinde in totali quoque congelatione differentia cogitari et corcipi potest, et debet. Metalla pleraque, uti calore eo magis extenduntur, quo calor maior est, donec in statu fluiditatis summam nanciscantur extensionem: it quoque, quo majus est frigus, cui metalla sunt exposita, eo magis quoque contrahuntur et condensantur. Iam vero in mixtura nivis et spiritûs nitri modo majus, modo minus frigus esse potest, et revera esse solet.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
