Latin
TRANSITUS VENERIS PER SOLEM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 347
Unproofread scanNot analysed yet
Requiritur, ut haec contractiet dilatatio Mercurii, aliorumque fluidorum, fiat proportionaliter, quod semper in conficiendis scalis Thermometro rum supponitur, alias in partes aequales dividi non possent; utrum vero in tam insigni frigore contractio et dilatatio fint adhuc regulariter, proportionaliter, non sine ratione dubi tari posse existimo, certe spiritus vini contractionem et dilatationem, cum contractionibus et dilatationibus Mercurii in gradibus maioribus plane non convenire expertus sumi. Tria Thermometra, spiritu vini rectificatissimo repleta, cum Mercurialibus Thermometris alias satis exacte concordan tibus sumsi, et in materiam nostram frigorificam immersi si mul cum Thermometro Mercurio semipleno; quo facto obsorvavi, Mercurium fuisse congelatum, quum contra spiritus vini rectificatissimus vix ad 300. descendisset Videtur igitur descensus Mercurii, inprimis quando cum impetu fieri coepit, nullam amplius proportionem in contractione sua servare; hoc saltem certum est ex observatis, harmoniam et concordantiam Thermometrorum Morcu rialium, in profundioribus frigoris gradibus, plane desinere cum Thermometris spiritu vini repletis. Ex observatis his allatis porro perspicitur, frigus ad gelandum Mercurium sufficiens, non continuo esse sufficiens ad congelandum spiri tum vini rectificatissimum; quum tamen Mercurius omnium fluidorum maximum frigus ad congelationem requirere videri possit. Inde concludi amplius potest, Thermometra spiritu vini rectificatissimo repleta, inservire posse indicatio ni diversi frigoris, maioris et minoris, in massa frigorifica quamvis mensuram frigoris non determinent; possunt igi tur loco Thermometrorum solidorum interim esse, et adhiberi, donec idonea solida, et ad hiune scopum apta, habeamus Phaenomenum supra indicatum de continuato descensu Mercurii in Thermometris in aere libero, paradoxum omnino videtur, quum frigus in aere libero regnans sempe multis gradibus a frigore materiae nostrae frigorificae supe retur.