# Nova Acta Eruditorum 1761 35

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CATALOGUS CODICUM MSS. BIBLIOTHECAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/35

Prima classis continet codices bibliorum, atque omnes omnis generis li bros, qui ad Theologiam spectant. Inde hoc loco scripta quoque Mehamedanorum et Iudaeorum exhibentur, quae doctrinam religionis complectuntur. Occurrunt in hae classe multi codices, libros Augustini, Patrum, et aliorum ecclesae doctorum, habentes. Poterit etiam clarissimus Alcuini editor fortasse hinc aliqua ad splendorem editionis, quam avide ex spectamus, augendum repetere. (v. p13. p. 174. et p. 346.). Biblia latina Hieronymi saepius occurrunt, neque minus frequenter calendaria ecclesiastica, e quibus commemoramu eodicem seculi X. exhibentem calendarium sanctorum, cum observationibus astronomieis, et computo dierum, noctium, horarum, praemissis singulis mensibus versibus, hercle! non bonis. En tibi initium! (p. 38.) Principium Iani sancit Tropicus Capricornus. Ast Februi quarta est, precedit tertia finem Martis prima necat cuius sub Cuspide quarta es Aprilis decima est undena et fine minatur Tertius in maio lupus est et septimus anguis.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
