Latin
350
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 350
Unproofread scanNot analysed yet
gradu frigoris produxit. Oleum vitrioli 35. Spiritus nitri fuman58, Aqua fortis 40. Spiritus nitri simplex 30. Spiritus aceti uti quoque succus citri, non notabilem differentiam. Spiri tus vitrioli dulcis 20, Liquor anodynus Hoffmanni 32, Liquor Bestuschevii dictus etiam 32, Spiritus cornu cervi 10 Spiritus sulphuris 10, Spiritus vini rectificatissimus 20, cam phoratus 15, Spiritus vini Gallicus 12. Quin etiam vina producere solebant frigus, 6. 7. 8. graduum et plurium Spiritus inflammabiles producere frigus posse, et solere, mi rum omnino videri potest, quum spiritus vini rectificatissimus ipse ignis liquidus videatur. At enim vero mirari de sinemus, si in animum revocaverimus, caussam frigoris artificialis a nobis supra allatam, scilicet solutionem nivis a men struo, eiusque mixtionem. Quum igitur spiritus vini, et ipsa vina, nivem solvere possint, et cum ea misceri, mirandum amplius non est, novum frigus ea producere valere. Ergo quidquid spirituum nivem solvere eique misceri pot est, ita ut tertium fluidum constituat, illud quoque novun frigus producere valere erit censendum. Est autem mix tio aeque essentialis, ac solutio. Nam sunt fluida sulphurea alia, ut olea essentialia, quae quidem nivem solvere, sed so lutae misceri non possunt, et hinc quoque nullum effectum in producendo frigore praestare queunt. Instituimus eo fini experimenta cum oleo menthae, serpilli, terebinthinae, succini quoque et aliis; observavimus quidem aliquam nivis solutionem, sed nihil plane frigoris, quod non aliam al caussam contigit, et contingere potuit, quam quod haec olea nivi solutae misceri, adeoque tertium quoddam fluidum constituere, non potuerint. Quodsi paradoxum videtur, quod haec fluida, inprimis inflammabilia, et spiritus fermen tati, producere possint ac soleant frigus, multo magis paradoxum videri potest et debet, quod pleraque horum fluidorum aquae infusa, non frigus, ut in nive, sed calorem eff ciant, adeoque contratios et oppositos effectus in eadem materia producant: quid enim aqua aliud, quam nix lique facta est? Sic una ea que caussa effectus oppositos pro ducit, pro diversa eiusdem obiecti receptivitate, uti loqui consuevore.