Latin
353
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 353
Unproofread scanNot analysed yet
Sed esse et alia metalla bullitionis sub certa conditione capacia, quin ipsius quoque volatilitatis, iam ab aliis ostensum est, quod in praesenti disquirere pluribus non licet. Gradum autem caloris, sub quo Mercurius ebullire incipiat, non esse 600. scalae Fahrenheitianae, uti vulgo traditur, sed minimum 709. eius dem scalae, sive 414. nostrae supra o calorem aquae bulientis, (nam et hic punctum ebullitionis tam adcurate deter minari nequit, uti punctum congelationis Mercurii, ob phaenomenorum differentiam,) multis experimentis iam alias ostendi, et probatum dedi. Error igitur maior quam cen tum graduum comittitur, si punctum ebullitionis ponatur 600 scalae Fahrenheitianae, qui numerus cum 323, nostrae scalae convenit supra punctum ebullitionis aquae. Habent ceterum phaenomena ebullitionis et congelationis Mercurii hoc commune, ut quando ebullire incipit, cum impetu adscendere, uti cum impetu descendere incipiat, quande congelascere incipit. Porro motum vibratorium saepius ante descensum illum celerem in congelatione Mercurii ob ervavi, qui etiam contingere solet paullo ante initium ebul litionis illius. Quodsi igitur ponere lubeat terminum con gelationis Mercurii 650. tanquam medium quendam secundum observata nostra, et terminum ebullitionis 414. supra o: conspicitur a summa contractione ad summam dilatatio nem esse distantiam 1064. graduum scalae nostrae, et Fahrenhcitianae 1237, si scilicet ponatur, uti ponendum est, numerum 212. scalae Fahrenheitianae esse aequalem ciphrae ebullitionis aquae notae, et 32–150 scalae nostrae Hinc, quanta ponderis specifici mutatio, a termino ebullitionis ad terminum congelationis Mercurii fiat, nemo non in telli elligere facile potest. Diminuitur scilicet volumen, quod Mercurius ad initium ebullitionis habet, plus quam decim sui parte.