# Nova Acta Eruditorum 1761 358

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, A. GELLII NOCTIUM ATTICARUM LIBRI XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/358

Quum vero Georgius audivisset, multa a Gellio, ad ius quae pertinerent civile, tractata esse, in quibus interpretandis Grono vii et aliorum industriae largam reliquissent materiam nostrum adiit Conradum, virum iuris civilis Romani lit terarumque cognitione accuratissima praeditum, ut qui de iure Romano agerent Gellii locos aut enarraret am plius, aut si quid inibi errassent interpretes, id sua qui valet dexteritate corrigeret. Conveniunt invicem, accepit conditionem Conradus. Hic itaque ad finem to tius operis, coronidis veluti loco, ad exemplum clarissi morum virorum, Ernestii nostri, Lipsii, Cortii, quos di cunt addet Excursus, quorum gustus interim ut daretur lectori, etiam hanc partem nonnullis ornavit, unde illius, quam antea iam saepe admirati sumus, doctrina atque ingenium elucet. Ad ordinem autem, ne hoc te lateat, iuris civilis Pandectes omnia, quae Gellium adiuvabant, tractavit argumenta, quorum indices tantum hidabimus loci: 1) de Cn. Flavio. 2) de Laelio Felice 3) de Privilegiis. 4) de Venditione servorum sub corona. 5) de publico Munere vel Officio. 6) de Ar rogationibus auctoritate Principum factis. 7) de Praefectis urbi. 8) Quomodo in caussa dubia pronuntiandum. 9) de Imagine iustitiae Chrysippea. Sed non committendum esse duximus, ut Enoci Christiani AugOthonis, A. M. quam nuper in Plauto, dudum in Gi sanii Observationibus L. L. edendis comperimus, doctrina et diligentia, hic silentio transigeretur. Is enim non solum pericula machinariae scripturae ut emendarentur suscepit laborem, et quae lac. Gronovius addenda, inter quae Gasp. Scioppii erant variae lectionos, Stephanicae editionis exemplo quodam adscriptae, extremo operi ad iecerat, suo cuique loco sub ipsa contextus serie indidit sed etiam subinde notas adspersit haud contemnendas Ex his nobis praecipue se adprobant, quae super loco Gellii lib. I. cap. 9. pag. 82. expromit, ubi legendum esse suspicatur admodum probabiliter: quod in iare auti quo verbo appellabatur, hercto non cito. Item lib. II. cap. 26. pag. 235. ubi ex MSS.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
