Latin
A. GELLII NOCTIUM ATTICARUM LIBRI XX
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 359
Unproofread scanNot analysed yet
vestigiis legendum censet: Russus anim color et ruber nihil a vocabulo rusi di ducunt, pro vulgato differunt. Lib. III. cap. 2. pag. 258 Scriverium corrigit, quippe qui, quod ignoraret, τò posse interdum vim habere τοῦ oportere, apud Gellium legere ma lebat: plus, quam oportuit, pro potuit. Ingeniose satis in terpretatur Varronis proverbium apud Gellium lib. III. cap 16. pag. 307. κατ᾽ Ἀριστοτέλη, non ad sententiam Aristo telis, quemadmodum vulgo solent, sed ad modum ingenii Aristotelis, ut ei contrarium sit alterum ὅνοι λύρας, pro stu pidis quod accipitur. Etiam data occasione aliorum scripto rum loca emendat, ut lib. IV. cap. 16. pag. 363. Calphurnii locum ad Terent. Heaut. 2. 3. 46. Haec tantum emultis pauca sunt quasi delibata, ut cognoscerent Lectores, quanti illae accessiones faciendae sint