Latin
CATALOGUS CODICUM MSS. BIBLIOTHECAI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 36
Unproofread scanNot analysed yet
de codice quodam seculi devimi quint cuius est hic titulus: le quatrieme et le cinquieme Liore de la Forteresse de la Fiy, et cuius in fine haec adscripta sunt: L present Volume a este translaté de latin en francois par Pierre Richart, dit l’oiselet, Prestre et Curè de marques. Unum addamus. Exhibetur ab liditore (p. 98.) titulus libri hic: Le fa meux livre de trois Imposteurs. Noster, qui librum hunc partum sec. XVII. esse dicit, ex praefatione historiam commemorat illam, quam iam Krausius ex epistola Gallico fermone scripta iisdem verbis exposuit, et quam ideo omittere potue rat. Sed videtur hoc ignoravisse. Narratur vero, quomod hic liber in manus Frechtii venerit. Fortasse non iniucundum erit lectoribus nostris, capitum operis totius indicem cognoscere. Nos igitur illum latinis verbis repetemus: c. 1. de deo: 2. de rationibus, quibus adducti homines sibi finxe rint ens invisibile, quod vulgo Deum vocant: 3. de eo, quo Deus est: 4. quid significet verbum religio, et quomodo, quibusque de causis, tot in partes se in mundo disperserit: 5. de Mose: 6. de Mose: 7. de Iesu Christo: 8. de politica lesu Christi: 9. de doctrina morali Christi: 10. de divinitate Christi: 11. de Mahumede, et tristi fine trium impostorum: 12. de re ligionibus: 13. de divinitate religionum: 14. de divisionibus Christianorum: 15. de superstitiosis, de superstitione, et d credulitate plebis: 16. de origine monarchiarum: 17. de le gislatoribus et politicis, et quales se quoad religionem praebeant: 18. veritates sensibiles et evidentes: 19. de anima, quid illa sit: 20. de spiritibus, quos daemones appellamus. In sine libri adscriptum est: Permittente Domino Barone de Puffendorf descripsi hunc codicem ex autographo Bibliothecae Serenissimi Principis Eugenii Sabaudias. Sed quid prohibet, initium primi capitis huc transforre, et Gallice quidem, ut de scribendi genere iudicari possit: Quotque il importe à touts les hom mes de connoitre la veriti, tres pen neanmoints la connoissent, parce que la plu part sont incapables de la chercher d’eux memes, ou plutot ils ne veulent pas s en donner la peine, ainsi il ne faui s’stonner si le monde est rempli d’opinions ridicules, rien n’etant plu capable de leur donner cours que l’ ignorance.