# Nova Acta Eruditorum 1761 360

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, NOVA LITTERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/360

Cumque similis ratio obstiterit conferendo praemio anno praete rito promulgati: ideo Academia Scientiarum Imperialis declarat, liberum fore, si quis inposterum quoque solutiones propositarum quaestionum, prout desiderantur, spe praemi obtinendi, ad ipsam mittere velit. Reiterat quoque quaestionem in annum 1762. propositam, et pro anno 1763. exhibet sequentem Cum inter omnes artis fusoriae peritos constet, mineras me tallicas plurimas additamentis variis (Zuschlüge) indigere ante quam calcinationi et fusioni committantur, idque eo fine ut partim heterogeneae mineris adhaerentes partes commodiu separentur, partim vero ut pars ipsa metallica facilius praeceps detur: Quaeritur „utrum dentur methodi partem me „tallicam quamcunque ex minera separandi, quae non tantum „breviores, verum etiam minus sumtuosas sint, ita ut tot va„riis additamentis in arte fusoria usitatis supersedere quea „mus, uno vel altero eorum sufficiente, et aptissima sint hae additamenta ad singulas metallorum species? Huius proble matis solutionem, rationibus et experimentis fultam et enucisa tam, Academia expectat Invitantur ergo omnium gentium Viri docti, ut cogitata sun atque observata de supra memoratis quaestionibus cum Academia communicent, ea temporis ratione habita, ut disser tationes ante diem 1. Iunii cuiusque anni, Petropolin per venire possint. Praemium pro cuiuslibet quaestionis solu tione optima, erit centum aureorum, quos vulgo Du catos vocant N. X.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
