# Nova Acta Eruditorum 1761 363

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, NCAACIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/363

Alia est icon, ex eodem codice, cataphracti, cum integro ornatu, et ex altera part sponsa eius Anna Britannica, quae, notum est, quomodo: Galliarum rege Maximiliano praerepta fuerit. Alia est imag. habitu Persico, Schubam dicunt, et uxoris Blancae Mariae Ducis Mediolanensis filiae. Dives femina, sed quae cun magna dote magnas molestias ad Maximilianum attulit. Seminime spectabat divitias Caesar, erat enim ipse satis lo cuples, quod adversus nonnullos recte observat desenditque Hergottus; sed virtutem potius, a qua eam valde et ora tores et historici collaudant. Alia effigies Maximiliani in thecis Heraeanis est, cum torque velleris Colchici, ut vocant, manu altera libris imposita; erat enim, quod satis constat bonarum artium renascentiumque litt rarum cupidissimus Fuit vero et ipse, pro temporum suorum ratione, haud mediocriter doctus. Durerianae autem Maximiliani effigies ligneae, collo nudo, cetera pellibus tectae. Talis quoque, sed inferior arte, pictura, a loanne Leydensi est, a Io. Suyderhoos autem sculpta. Alia e Montefalconii libro, quem priore Sectione saepe laudabamus, desumta est, quae ad vivum picti existimatur, et aetate provectiorem exhibet. Aliam Durerus paullo ante mortem Maxim. sculpsisse videtur, quam acre expressit Lucas de Hollandia, pictor. Petasus non multur, nostris differt. Alia quoque extat imago ab eodem Duvero huic non dissimilis. Frugalis princeps, et vere imperatorio animo et corpore, constans etiam, et laborum patientissimus Neapoli Austriae est tabula Altaris, quae Maximilianum cun variis suorum ministrorum, pontificemque, ad Mariam deiparam procumbentes, exhibet. Aliud specimen est venato rio habitu, quod in gazis aulae Austriacae asservatur, et in Fuggeriano MS. etiam est. Alia est statua equestris, ubi ar matus ipse, armatus et equus. Pedestris in Claustro Neoburgensi servatur, sed ea ambigua, nam fortasse Fride ci patris est. Friburgi Brisgoiae domus, ubi conventus mercatorum aguntur, quatuor statuas habet, Maximiliani primum, de inde Philippi filii, Caroli denique et Ferdinandi, nepotum, quae olim pro ducum quorundam Zaringensium iconibus sunt habitae. Sed sunt horum, ut diximus, et positae in me moriam grati animi a civibus illius oppidi, quibus Maximilia nus egregie favit. Niveo e marmore aliqua in aula Vindobonensi est, Strudelii opus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
