Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 366
Unproofread scanNot analysed yet
Eius imago a Montefalconio e Gagnerianis deprompta est, librum manibus tenentis, cum inscriptione: Carolus Quintus; quod, quale sit, non intelligitur. Eiusdem, viduae protome, provectiorisque aetate ut omnia arguunt, ibidem cernitur. Sequitur alterius Philippi filiae, Mariae, protome, itidem cum velo, viduitatis signo. Nupserat Ludovico Hungariae regi ei, qui a Turcis occisus est, quam merito laudat Thuanus. Picta vero est decrepita; iuvencula valde pulcra fuit. Ca tharina, Philippi filia posthuma fuit. Ea cum nostro venerabil principi, Ioanni Confessori, Sax. Duci, desponsata esset, cum il le ad veram pietatem a pontificali superstitione transiret dene gata ei est, nupsitque loanni alii, Regi Lusitaniae, cuius icon inter Heraeanas est. Sunt etiam inscriptiones, quae huc referantur, quae, quod nihil singulare habent, praeter aedifica tiones nonnullas, quarum memoriae gratia positae sunt, hic omittuntur. Caput vero secundum nobile argumentum habet, Carolum V. Imperatorem, cum uxore et liberis. Caroli Quinti duae statuae, altera a Schrenckio, altera a Tertio, parum inter se quidem differunt, sed prima eius vultum natura lius videtur exprimere. Est etiam imago, quae conventum duorum fratrum Caroli et Ferdinandi designat, quam Antonius Ulricus, Dux Saxo-Meinungensis cum auctore commu nicavit. Pompam, quae tunc fuit, cum Carolus Bononiae a Papa coronaretur, eam totam octo et triginta tabulis com plexus est Nicolaus Hoghenberg, coaevus pictor, quae conquisitae diligenter inter Fuggerianas sunt. Istas auctor minime curavit depingendas, esset enim res valde sumtuosa; sed descriptionem tamen illius pompae addit, et quid tunc factum sit recenset, quod si cui volupe est cognoscere, me lius apud Hergottum viderit, est enim prolixius. Paulus Iovius eum nobis Caesarem oratione depingit, cui si respondet veritas, fuit sane in Caroli habitu corporis id, quod mag num virum et argueret et deceret. In Tyroli, in monte Brenner, monumentum est, quod conventum Caroli et Ferdinandi fratrum exprimit, qui aliquando factus sit. Protoma habemus tres potissimum; primam e Weissenwolsianis, se cundam ex Heraeanis, opus C. Galle, tertiam a celeberrimo pictore Titiano, quae inter Comites Hollandiaeva Scriverio exhibita est. Maximam auctoritatem ultima ob pictoris nobilitatem habet, quem hominem valde Carolus amavit, munificentissimeque habuit, ita ut saepe etiam in eius offici nam, plane ut Alexander in Apellis, commearet. Elegantem etiam Caroli descriptionem Heuterus habet, Masenius Pantaleon, Munsterus, et Miniana, qui videri apud auctorem possunt. Alia tabula est, quae Carolum V. et Franciscum I. Gallum, manus iungentes depingit.