Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 368
Unproofread scanNot analysed yet
bona, quae in honorem huius nostri Quinti facta sunt, quae qui legere voluerit, eum operae suae minime poenitebis Continent enim varia, quae ad vitam Caroli, ac res gestas pertinent; quibus occasionibus illa nata sunt, exponunt, dign eo viro, cuius in memoriam facta sunt. Verum nos ad caput III. veniamus, in quo de Margaritha, et Ioanne ab Austria, itidem Caroli liberis agitur, quorum vita prioribus Hergotti in Voluminibus invenitur. Margarithae itaque protomas duas habemus, alteram iunioris, a lodio editam, al teram Khevenhüllerus in iconibus ad Annales Ferdinandeos pertinentibus, edidit. Virilis animi et corporis femina, robustique, sicut id etiam e speciebus illis apparet. Ioannis Austriaci imaginem idem lodius nobis conservavit. Proto me etiam, e marmore niveo, Vindobonae visitur. Statuae porro duae aliae, altera a Tertio, altera a Schrenckio picta, sunt in libris, quos saepe laudavimus, utraque armata. Quartum iam caput Philippum II. Hispanum, et Uxores, nobi ostendit. Optima eius imago est in Scriverio, auctore Titiano quacum etiam descriptiones Historicorum conveniunt, qui multa de decore illius Philippi habent. Habitus qualis pro vectiori iam aetate fuerit, a Custode traditus, pictura est, qualem etiam exhibet ea imago, quae inter We ssenvol fianas est. Imago animi a Gregorio Leti quasi depicta est, ac prout id decet candidum scriptorem, neque vitia, si qu fuerint, dissimulata. Armatum van Sichem expre sit. Statua vero Philippi quae cernitur, va e Tertio est, armata, qualem etiam fere Schrenckius expressit. Uxores autem Philippu omnino habuit quatuor, quarum prima est Maria, Io. III. Lusitaniae regis filia. Est eius imago inter Eugenianas; alian Tertius servavit. Non diutinae vitae mulier, sed probae et gratae apud omnes, pulcrae formae etiam. Altera vero era Maria, nota illa filia Henrici VIII. regina Angliae. Illius etiam species ex Eugeniana collectione est, et Tertianae qualis etiam extat, persimilis. Animi dotes vehementer collaudant scriptores, praecipue si qui pontificiarum partium unt; quamquam id a nemine potest negari, eam prudenter fuisse, suoque in genere bonam. Corpore non adeo excelluit.