# Nova Acta Eruditorum 1761 37

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CATALOGUS CODICUM MSS. BIBLIOTHECAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/37

Plura qui scire cupiat, ipsum librum evolvat. Nos quidem iis, quae ab Lditore excerpta legimus, confirmati sumus in dudum concepta opinione, non dignum esse hunc librum futilem, ut tot viri docti tam curiose in auctorem illius inquirerent, ut tot libris edi tis disputarent, utrum inveniatur re vera, an fictus tantummo do sit, ut denique tam diligenter de argumento libri exponerent. Venimus ad alteram classem. Haec continet scriptores quos olassicos dicunt, Latinos et Graecos, quique ante Caroli M tempora vixerunt. Huc etiam Editor retulit scriptores Grammaticam, Historiam, et Philosophiam explicantes, aliosque quorum varia scripta in varias elasses distrahere inutile fuis set, ut e. c. Boetii, Isidori, Cassiodori. Habet profecto haec classis splendidas opes, quibus Critici bene ad litterarum studia promovenda uti poterunt. Nos praecipuos aliquot co dices laudabimus. Codex chartac. Sec. XV. de Amphitrione carmen Elegiacum, cum glossis marginalibus. Initium est: Graecorum studia nimium quam diuque sicutu Amphitrion aderat, et sibi geta Comes. Intrat ad Alcmenam ficto Saturnius ore etc. Apuleii aliquot scripta: Claudii Caesaris Arati Phaenomena e Sec. X. Boetii varia monimenta: duo codices sec. IX. et X. Marciani Capellae de nuptiis Philologiae et Mercurii libri

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
