Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 377
Unproofread scanNot analysed yet
Habuit filiam spuriam Elisabetham, quae inter Virgines Stae Clarae recepta, ibique mortua est Quae quanquam a principe quodam, quem auctor non nominat, in coniugium expetita esset, tamen in instituto man sit suo. Effigies eius est in coenobio Virginum Carmeliti dum. Inscriptiones iam aliquae agmen claudunt. Capite V Ernesti et Wenceslai, Maximiliani II. filiorum, icones illustran tur. Ernesti essigiem ill. Weissenwolflius possidet. Aliam protomen armati Dominicus Custos edidit. Severus vin animo tamen comis et benignus, quam ad gravitatem etiam vultum habuit composirum. Alter frater huic adiungatur, cum insignibus equitis Aselitensis, quarum specierum prior e Weissenwolsliana collectione est, altera ex Heraeana. Ium duae inscriptiunculae sequuntur, sed illae elegantes. Capite VI. Mathias Imp. cum Anna uxore continetur. Protom huius e Weissemvolsianis est, altura Wildecci in Austria asservatur. Tertia ex Heracanis thecis est. Quarta e Custo de, armati. Statua cataphracta in Schrenckiano libro reperitur. Excellens vir, et bellandi peritus. Alia statua Claustro Neoburgi est, cataphracti. Aliam, auctore Thul deno, Gevartius in opus suum retulit, alia apud Capucinos Vindobonae est. Apud eosdem Capucinos Mathiae et uxoris Annae imagines pictae inveniuntur. Neostadii Austrian praetorio sunt eorum aliqui adumbrati, qui e Gente Habspurgica reges aut imperatores suerunt. Quae pictt. ra quanquam iniuria temporum iam fugiat, tamen agnosci possum hi: Rudolphus I. cuius dextrum latus circumstant ordine Alberrus I, Fridericus Pulcer Fridericus Placidus, Maximilianus I, Carolus V, Maximilianus II, Rudolphus II, et Mathias. Hi in dextro latere. Sinistro sunt Rudolphus rex Bohemorum, Rudolphi V. filius, Albertus V. inter Ro manos Imp. II. Ladislaus Posthumus, inde Philippui Pulcher Hispaniarum rex, Ferdinandus I. Imp. Philippus Il Hisp. rex, et huius filius Philippus III. Ordo temporum minus recte observatus est. Inscriptiones sequuntur, quas omit timus, neque enim haec talia describi aut excerpi facile possunt. Restat ut e capite VII. de Maximiliano III. Max. II. filio qui quidem supremus Ordinis Teutonici Magister fuit ali qua Bhb aliqua dicamus.