# Nova Acta Eruditorum 1761 380

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/380

Filium habuit Ferdinandum Caro lum, cuius iuvenis effigiem lodius edidit. Aliam Aubrius fecit Eius uxor Anna Medicea, Cosmi II. filia erat, cuius specie ex Eugenianis est, similem fere Rhevenhüllerus habet. Alia quondam sponsae imago in arce Bellofonsana extitit. Qui Ferdinandus cum deinde obiisset maturius, successit e Sigismundus Franciscus, qui ante sacerdotio destinatus sue rat, quo habitu exemplar olim Ebersdorfii fuit Maior aetate apud Khevenhüllerum exprimitur. Vindobonae, in ecclesia cathedrali, inter ceteras Episcoporum iconas, etiam huius est. Armatum, depositis insignibus ecclessasticis, ali pictura exhibet. Alia Bellofonti olim fuit. Tertia Leopoldi V. filia, Maria Leopoldina, fuit uxor Ferdinandi III. Imp. auctor G. L. eam pinxit, vuius simili species apud Kheven hüllerum videtur. Incipit vero hic Liber V, qui lineam Habspurgieam complectitur eam, quae a Carolo Graecensi propagata est. Videamus itaque cap. I. de iconibus et statuis Caroli II. Graecensis, et Mariae uxoris eius. Etiam hic Ferdinandi I. filius erat. Protomen eius lodius edidit cui fere respondet Khevenhilleriana. Alia protome ex arce wildeggiana in Austria petita est. Aiunt, eum religiosum, praecipueque pium fuisse, gravitateque cum comitate per mista. Caroli huius et uxoris vultus in monasterio Secca viensi extant, ubi sepulti sunt. Statua cataphracti e Schren ekio est, altera e Tertio, qui partem libri sui huic principi dedicavit. Uxorem duxit Mariam, Alberti V. Bavariae ducis filiam, cuius imago olim Bellofonti fuit, cui non absimilis alia inter Heraeanas est. Picta ut vidua, olim in arce Ebersdorfiana potuit videri. Laudatur vero haec fe mina insigniter praecipue ob pietatem. Academia Graecensis Carolum nostrum auctorem habet, de qua re etiam inscriptio ibi extat. Cuius generis sunt plura, quae inscriptionibus aliquid de Carolo declarant. Cap. II. quaedam de Caroli liberis videamus. Erat autem ei filius Maximilia nus Ernestus. Fortis ille vir, qui etiam in bello Turcico se strenuum praebuit, mortuus deinde immature. Eius protomen ex Heraeanis auctor profert, cuius similem Khe venhüllerus operi inseruit. Alius Caroli filius, Carolus, quod patre mortuo editus esset, Posthumus appellatus est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
