Latin
381
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 381
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit ille tandem in ordine Teutonico Magister, de quo bene meritus est, itaque laudatur variis modis. Imaginem He raeana et Khevenhüllerus ostendunt. Maior Caroli filia, An na, Sigismundo III. Poloniae et Sueciae regi nupsit; specieeius apud Rhevenbüllerum et in Heraeanis reperitur. Animum et puleritudinem valde commendant Scriptores. Alium Caroli filiam, Mariam Christiernam, Custos expressit, quae Sigismundo Bathorio Transsylvaniae duci nupsit. Sed illud matrimonium diuturnum haud fuit. Erat enim uti in omnibus, ita etiam hic Bathorius inconstantior. Dimissa se in Monasterium Halense contulit. Monialis itaque habitu apud Rhevenhüllerum reperitur. Tertia Caroli filia Catharina Renata fuit, specie bona; quae cum esset pro ratione religionis suae caerimoniarum observantissima, cum aliquam processionem, quam dicunt, pedes consecuta evelo pluvio esset, ex intemperie aeris vicennis decessit. Et hanc, et quartam filiam Gregoriam Maximilianam, e Khevenhülleria nis expressam cernimus. Reginâ Hispauiae pactis iam perfectis fuisset, si diutius vixisset, sed obiit paullo post, professa se terrenos sponsos nihil morari. Quinta Eleonora ex eodem deprompta est, quae pariter inter virgines Halenses fuit. Sextae, Margarithae, protome olim in aedibus Bellofontanis fuit, aliam Heraeus et Rhevenhüllerus habent. Idem septimam exhibet, quae post obitum sororis Sigis. mundo III. Polono nupsit. Ab eodem Rhevenhüllero octavae protome ad nos devenit, Mariae Magdalenae, Ducissat Hetruriae, alia inter Eugeniana conspicitur, habitu viduitatis. Caput III. de alio Caroli Styrensis filio, eo, qui postea Imperator fuit, Ferdinando II. nonnulla commemorat. Ima go apud Khevenhüllerum pueri conspicitur. Alia iuvenili formae tabula, olim Bellofonti extitit. Imperatoris protome a Kiliano est, alia a Furstenio, iterum alia a Falckenbergio. Statua marmorea, Strudelio auctore, in Bibl. Vindob. corni tur, xx x 382 NOVA ACTA ERUDITORUM tur. Alia inaurata apud Capucinos Vindobunae. Sculpsi Brunius Imperatorem, equo insidentem, sedem allus, cuius nomen ignoratur, quae imago cum ea convenit, quam Cu stos operi inseruit suo. Corpore mediocri, animo firmo. Laudatur vehementer, quo iure, ii scuunt, quibus constat, quae fax, quis auctor belli tricennalis fuerit.