# Nova Acta Eruditorum 1761 382

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/382

Addit auctor Christi in cruce pendentis imaginem aliquando collocutam cum Ferdinando esse, additque eius delineationem. Bella historiola, quam neque Catholicus stomachus concoquere potuit. Sunt etiam picturae, quae praecipuas res a Fedinando gestas continent. Multus est in his explicandis auctor noster, quae quoniam excerpi non possunt, ad fontem potius ipsum lectorem dimittimus. Sunt enim emblemata decem octo, quae singulas Ferdinandi virtutes commendant, sicuti ille etiam alios encomiastas habuit. Pisonii Hungariae servantur. Auctor earum tabularum quisquis fuerit, elegans pictor fuit. Sequuntur aliquae inscriptiones. Videamus vero nunc de huius Ferdinandi II. uxoribus et liberi cap. 4. Prima ei uxor Maria Anna, cuius instar in arce Bellofontana, fuit. Huic successit Eleonora Mantuana, cuius protome e thecis Heracanis est. Similis, a Rhevenhüllero et a Kiliano edita est. Viduae species Bellosonti fuit Prioris, Mariae Annae Bavarae, soboles haec est: (alterum enim cuniugium sterile fuit.) Primum Ioanes Carolus, qu iuvenis decessit, cuius species ex Heraeanis Annalibus Ferdinandeis Khevenhülleri inserta est. Ferdi iandum III. patris in imperio successorem multi pinxere. Tertus flllu Leopoldus Guilielmus fuit, Episcopus, et praeses deinde Belgii. Quem depinxit Durrius, imaginemque ipsi Leopoldo dedicavit. Filias ex eadem uxore habuit pater tres. Christiuam, cuius imago nulla reperta est, mortua enim immature est; alteram, Mariam Annam, Sadeler sculpsit, paullo aliter Meyssens. Viduae imago inter Eugenianas evolvi po terit. Nupsit autem haec Maximiliano Bavaro. Tertiae Caeciliae Renatae effigies, Ebersdorfii olim fuit. Nupsit autem Ladislao Poloniae regi. Capite V. de Perdinando lil III. Imp. eiusque uxoribus videamus. Iuvenilis imago a Kiliano picta est. Imperatorem tabula picta Bellofontana ostendit. Multis ille imp. morbis saepe laboravit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
