Latin
GNOMON PSALMORUM: IN QUO EX NATIVA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 384
Unproofread scanNot analysed yet
Critices studio, operam egregiam posuerunt: tamen his ipsis diebus parum abfuit quin ve hementer nos istud nostrum iudicium decepisse, vanamque esse istorum Virorum, novique Critices studii, cui coeperunt tantopere patrocinari Theologi permulti, gloriam cre deremus. Quidquid enim sit, ita videbamur nobis recicolligere, istius studii, quod in intelligenda linguae S. natu ra, atque in cognoscenda artis illius, quae est Poetarum divinorum ac Prophetarum, subtilitate, positum hactenus est, id tamen nemo horum Criticorum aut Philologorum effi cere potuit ut profunditatem, concinnitatem, salubritatemque omnem, quae sit sensuum coelestium, erueret, atque oculis nostris conspiciendam proponeret. Atque illud nunc de mum negotio admodum facili factum est a Burkio V. Cl. qui eandem Psalmorum S. Volumini navavit operam, quam ante aliquot annos Prophetarum minorum, quos dicimus interpretationi impenderat. Istu enim consilium eleganiter prae se fert Psalmorum hicce, quem indicavimus, Com mentarius. Quod quomodo adsecutus sit Auctor, et an satis feliciter, ut iudicare quisque possit, operam dabimus Iam, ut intelligatur primum in quo posuerit A, quadruplicem istam sui Commeutarii virtutem, atque ne in ipso li bri titulo obscuritas relinquatur, age, videbimus an ex ipsa Praefatione harum vocum sententiam constituere possimus Simpliritatem sensitum coelestium et sobrietatem spiritualem servare (§. XXI. )ait illud interpretanidi genus, quod aliarum seientiarum auxilio non utatur, quodque sententiam Scripto rum divinorum ex se ipsam, nullis humanis, uti consueverunt hodienum interpretes, artibus, nominatim antiquitatum hebraicarum, arabicarum, (ipsam haud dubie linguam arabicam in animo habuit,) cet. doctrina adiutum, eruit Profunditatem in eo ponit, quod mira quaedam ars insit prationi S. quae superet subtilitatem ac sublimitatem rhetorum atque poetarum humanorum omnium; (hactenus he ne:) eamque artem non ad humanae istius disciplinae regulas examinandam esse. (Nobis ita videtur.