# Nova Acta Eruditorum 1761 386

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, GNOMON PSALMORUM: IN QUO EX NATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/386

quamquam in hac ipsa spe simul verebamur, ne Buxtorfians forte aut Hardtiana methodus rediret: tamen nec hoc ad secuti sumus, cum latina potius verba, quibus hebraica reddita erant, quam ipsorum fontium explicationem deprehenderemus. Sed antequam haec omnia exemplorum commemoratione confirmemus, quaedam de Praefatione monenda nobis restant. Non commorabimur in explicando nostro, de analytica Psalmorum dispositione, atque or dine sententiarum ad regulas logicas constituto, (cuius de sensionem A. §. III. sq. suscepit, ut suarum tabularum, quas cuique adiunxit, apologiam scriberet,) iudicio; quamquan talis instituti vanitas, quod divinam sapientiam humanae artis regulis adstringit, in nulla re magis, quam in Psalmi evidens est. Quis enim unquam ad logicae artis regulas, aut rhetoricae, preces fecerit? Sed haec ipsa profunda sunt, quae non cuique, praeter Auctorem, patent §. XXIII. Praefationis, de Critieorum quorundam opera, qui corrigere textum hebraicum, vulgo receptum, susti nent, sententiam Auctor tulit. Ait quidem, optandum essi ut Crisis hebraica antiquorum Msct. side dignorum collation adiuvetur, verum istam aetatem (a qua profecti sint tales Co dices,) nimis remotam esse a nostra, quam ut sperari tale quia possit. Cuius instituti vanitatem cum deinceps pluribu demonstrare vellet, usus est exemplo adeo levi, (et quod ad quaestionem de emendando textu Codicum auctoritate prorsus non pertinet,) ut commemorare illud sine pudore vix possimus. Lutherum, ait, Psalmo XII. 6. omisisse in versione sua particulam TB. Ergo colligamus, inquit, in textu eam ipsum non legisse? In disputatione de ordine Psalmorum, quae §. XXIX. instituitur, praeter modum subtilis est Auctor. Etsi enin istud, quod proponit, meletema, sive scintilla meletematis, uti appellat, ab amico quodam communieatum sibi esse tradit; tamen vehementer illud probat, commendat, suisque ipsius observationibus praefert. Docetur autem in hoc me letemate, Psalmorum omnium necessariam esse coniunctionem, id quod argumentis factum est subtilissimis scilicet. Septem enim esse Psalmorum libros, ad oculum docet illud Amen Amen, et Halleluiah, quo finiuntur. Singulorum deinceps librorum characteres rursus, sive rationes determina tionis, uti vocat, admodum mirabiles commemorantur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
