# Nova Acta Eruditorum 1761 387

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, GNOMON PSALMORUM: IN QUO EX NATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/387

QuaSuperant omnia sine fastidio legere ipsi non potuimus enim longissime Rabbinorum ingeniosissimorum somnia, atque eiusmodi lusibus lectorem obruunt, qui dudum explos reiectique sunt. Auctor vero non modo nugis hisce vehe menter delectatum se profitetur, sed suadet etiam inultis modis, ut alii iisdem vestigiis insistant. Sic enim, inquit amplius forsan procedere, et totum systematis Psalmorum ordi nem realem et foecundum pervidere posthac dabitur. Elegan scilicet consilium! Sed mittamus Praefationem, atque de Con, ventarii ipsius virtutibus dicamuis Videtur autem in eo operam praecipuam posuisse Burtius, ut sententiam cuiusque Psalmi, in logicum aliquod σύσημα cogeret, quod plerisque Psalmis postposuit, quibusdam vero etiam praeposuit, atque cui plus diligentiae im pendisse so, ait, (§. XVIII. Praef) quam verborum versioni, et exegesi. Atque contigit ipsi ad hanc rem ingenium adeo felix, ut vix verbulum Psalmo cuique insit, quod non illatum quoque sit schemati; unde factum est, ut analysis Psalmi, ipsum saepe magnitudine multis modis superaret; ut que ne in uno quidem Psalmo ista analyseos subtilitas ipsum defecerit. Quod inprimis mirandum est in Psalmo CXI) cunis analysi quadraginta amplius paginae repletno sunt In hoc enim illustrando tantum artificii plus quam Rabbinici Quidadhibitum est, ut mirari illud satis vix potuerimus quid enim dicant interpretes alii, omnem huius Psulmi in turam eiusmodi artis vinculis repugnaro: tamen non audiuntur, sed reprununtur eorum rationes, non argumentis, uti debebant, sed recensenda litterarum aequalitate, quibus singuli octonarii secundum alphabeticum ordinem incipiant aliisque litterarum vocumque similitudinibus, quae diligentissime omnes observatae ac enumeratae sunt.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
