Latin
GNOMON PSALMORUM: IN QUO EX NATIVA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 388
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo vero in his nugis profunditatem quandam, aut multo minus salubritatem coelestem, sine pudore, tantum non sine im pietate quaerere potuerit A., intelligere nos quidem non possumus. –Atque eadem quoque est reliquorum ratioAccuratissime observatur, quoties subiectum orationis, aut nomen Dei, aut etiam particula aliqua emphatice repetita fit. Saepe etiam in solis litteris, Iudaeorum more, arcana quaeruntur; quale est quod Psalmi I. prima vox ab N incipiat, ultima vero a littera N. Aliaque plura his simillima Admonemur quaque pagina, atque in singulis vel sexies, maxime vero etiam in Analysibus, de figuris orationis, de Chiasmo, Antithetis, Homocotelevtis, aliisque, quorum copiam in libro humano fastidiremus, multo magis in divino. Nobis certe ea res non nauseam modo excitavit, sed animum quoque commovit, iustaque indignatione replevit, quippe qui nunquam divinam librorum S. sublimitatem atque elegan tiam eiusmodi minutiis aestimare didicimus. Hanc enim tantum in sententiarum magnificentia, quae tanta est ut nostrum ingenium ipsam nullo modo capiat integram, non in verborum aut litterarum positu, sive ordine quodam schola rhetorum accommodato inesse, firmiter persuasum nobis est. Etenim, si de scriptis humanis valet, quod nuper a recenti quodam scriptore observari meminimus: nullo modo eos antiqui cuiusdam scriptoris pulcritudinem capere aut sentire, qui eius quasi ad rhetorum praecepta dissectionem instituant quippe sensum omne logica quadam ratiocinatione absorbeant ac reprimant: 1 multo magis de divinorum Scripto rum monumentis dicendum erit. –Sed longius progress sumus quam volebamus. Nostrum non est resutare talem aliquam μικροφιλοτιμίαν, sed qualis ea sit tantum recen sere. –Igitur, ut redeamus unde aberravimus, huic Commentari: atque ipsis etiam analyticis istis demonstra tionibus, vidimus interdum disputatiunculas quasdam dog maticas, aliasque, interseri. Eiusdem aliquando amici, cuius subtilitatem supra iam laudavimus, v. c. ad Ps. III. (p. 19.) interdum ipsius auctoris, sed quae et ipsae in minutiis ver santur, v. c. ad Ps. XIX. (p. 156.) Aliae paulo melioris pretii, ut illa ad Ps. LXXXIX. (p. 878.