# Nova Acta Eruditorum 1761 390

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, GNOMON PSALMORUM: IN QUO EX NATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/390

legis II. stilo N. T. s. evangelico scriptus sit. Neque ordinem et argumentum utriusque Psalmi abldere, quem olim pro uno numsratum fuisse non vana dentur specimina. Quod quemadmo dum perobscure dictum est, ita sapienter quoque A quae sint ista vestigia reticuit Simili modo Ps. XXXII. es XXXIII. unum esse, adeoque coniungi debere, adserit; nulla vero huius rei argumenta affert, nisi quod suo more simili tudinem finis prioris, et initii alterius urget, eundemqu sententiarum, quamvis inversum, ordinem deprehendisse sibi videtur. Nam quod ustimo loco posuit, titulo et inscri ptione carere hunc Psalmum, in eo vim quaerere ipse non potuit, quoniam ad Ps. CXV. (p. 1117.) ipse rursus animad vertit, hoc in plurimis Psalmis factum esse Atque eandem in probando solertiam desideravimus maxime etiam tum, cum de auctore Psalmi, aut de obiecto, cui accommodandus esset, disputaretur. Adserit enim tantummodo A. huic vel illi tribuendum esse Psalmum aliquem, sed rationibus plerumque nullis, vel valde tenuibus, confirmat. Quae s a tali Psalmorum Commentatore exigi non debent, nescimu profecto an unquam exspectandae sint. Sic Ps. XC. qu Mosaicus est, ne una quidem ratio additur, qua illustretur illud 37wD) quod in textu est; sed ablegamur ad Sonntagii libellum de titulis Psalmorum. Porro, ratione obiecti, in Psalmis iis qui de Messia interpretandi sunt, v. c. Ps. XXII. vidimus quidem, ad Christum omnia ab Auctore transferri sed quo iure, aut quibus rationibus id factum sit, frustra quaesivimus Haec igitur in universum dicta sunto. Accedamus nunc ad singula quaedam verba et formulas, quibus interpreta tio is Burkianae elegantia et subtilitas intelligatur. In his autem, uti supra iam monuimus, hebraicorum verborum explicatio exspectanda non est. Latina tantum verba ab A illustrantur, quibus honoris saltim caussa litterae hebraicapraepositae sunt. Ne radices quidem verborum comme moratae sunt; raro loca indicata, quibus eadem vox redeat. Sed forte de istis omnibus pari modo iudicavit, atque es pag. 185. extrema, ubi haec addit: de uoce confer quae ali pridem collegerunt. En! quam facile sit negotium, Commentarium scribere!

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
