Latin
ERUEITURULA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 402
Unproofread scanNot analysed yet
NoΕee Nobis etsi non licuerit esse tam beatis, ut proximum tembus introductae huius chartae invenerimus, varia tamen in hanc rem observasse contigit alibi haud obvia, unde epocha illa certis limitibus circumscribetur, aliisque progrediend ulterius aperietur via Ut vero omnis error, in quem plures incidere, hic evi tetur, distinguenda sunt tria praecipue chartae genera, unum Argyptiacum, ex pelliculis herbae papyri, vel etiam cortice aboris confectum, alterum hombicinum seu gossypinum, e pilis pannisve cottoneis fabricatum, tertiumque vulgare nostrum, quod ex veterum linteorum reliquiis contritis ac maceratis paratur. Alias vero species, apud Sinenses laponen sesque a pluribus retro saeculis receptas, hic memorare nihi attinet, de quibus optime nuper egit Cl. de la Lande, dans Vart de faire le papier, (inserta eximio syntagmati Academiae Scientiarum Parisinae de artibus mechanicis) a §. 150. ad 181 Aegyptiacae chartae usutr, apud Graecos Romanosque olim frequentissimum, sua aetate ob nimiam operam impen samque in desuetudinem abiisse, testis est Homeri Scholiaste Eustathius, circa a. 1160. clarus, ad Odyss. Q. quod etiam ad saeculum XI. retrotrahit Mabillonius de re diplom. Lib. I. t 8. §. 145. add. Auctores du nouveau Traitè de Diplomatique Fom. I. pag. 497. seq. Cessit vero non lineae chartae, (uti e verbis Eustathii mira consequentia intulit Salmasius ad F). Vopiscum p. 251. edit. Paris.) neque etiam membranae, (u Salmasium corrigens Ludewigius dict. relat. N. 56. voluit! utpote quae veteri, media, et infima aetate, constanter viguit verum chartae bombycinae. Haec apud Arabes, quos i lius inventores crediderim, iam a. 1049. recepta, circa idem tempus ad Graecos, et paulo post ad vicinas Europae nationes transiit, vid. Anonymi Observat. in Transact. Philosoph. a 1703. N. 285. p. 1515. Montfaticon in Palaeogr. Graeca Lib. I. c. 2. pag. 18. seq. Auctores du Traitè de Diplomatique Tom I. pag. 516. siq. Exorta postremo in nostra orbis parte charta linea, (cum qua nihil commune habere veterum libros linteos pridem animadversum est,) per aliquod tempus eum priore substitit, tandem illic omnino praevaluit; Graecis, caeterisque Orientis populis bombycinam semper amplexis. Sed de tempore natali chartae nostrae propius iam agendum est Missis itaque vanis hac in parte coniecturis, id certum arbitror, ad medium usque saeculum XIII.