Latin
ERUEITURULA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 407
Unproofread scanNot analysed yet
Apud celebriores vero istins regni Criticos, quorum scripta adservo haud pauca, altum hac de re silentium est. Unus Paulus Yannez de Abiles in erudito opere de la era ij sechas de Espanna, edit. Madrit. 1732 Tom. II. p. 638. invaluisse illic, saeculo XIII. vergente, chartam lineam statuit, eamque primitus ob rariores mallei pul sus iusto crassiorem fuisse observat; quod tamen dum me morata lege Alphonsi demonstrare adnititur, unoque faltu al Aegyptiaca charta ad nostratem transit. hanc sese eurm bom bycina confudisse ipse comprobat. Ego, nisi meliora ede ctus, hanc epocham paulo recentiorem existimabo, eadem, quam de Italis adposui, inductus ratione Cottoniana apud Anglos Bibliotheca, Musei Britannici partem nunc constituens, pridem docto illic viro conspiciendam dedit schedam, in charta nostrate scriptam anno Regis Eduardi III. id est a. 1342. eam vero plures alias, forte et an tiquiores, continere, ipse testatus est. Vid. cit. Observat. in Transact. Philos. De Scotia miror nihil adnotasse Thon Ruddimannum, in praejatione Diplomatarii Andersoniani. Ex ea proinde, ut et Hibernia, quid exspectandum sit, diedocebi Ad Germanos quod attinet, scripserat Bohusl. Balbinus in Mescell. Histor. Regni Bohemiae, Decad. I. Lib. 1. c. 22. p. 58. plurimos sese illic codices ante a. 1340. in charta communi criptos inspexisse. Unde suspicatus fuit Ludewigius, coepisse in Germania chartae fabricam apud Pragenses, idque postquam Bartolus legatione ad Carolum IV. Bohemiae Re gem functus esset, et chartarium forte quendam Fabriam illuc secum adduxisset. Nos vero iam observavimus, in ea Italiae urbe confectam fuisse chartam gossypinam; cui si li neam quoque iunxerimus, vel sic anachronismo laborabit V. Ill. comectura. Bartolus quippe a Perusinis non Pragam, sed Pisas ad Carolum Boemum missus est, et quidem proximo post huius in Italiam adventum anno, id est a. 1355. vid Guid. Pancirol. de elar. leg. interpret. Lib. II. c. 67. iunct Iemorie della cittâ di Pisa di Paol. Tronci p. 375.