Latin
ERUEITURULA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 409
Unproofread scanNot analysed yet
ad Antiq. Etrusc. Inghiramii §. 55. Montfaucon in Palucogr. Graec. p. 18. Humfr. Hlodius de Graecis illustr. ling. Gr. instaur. Lib. I. c. 5. p. 14. Ex his omnibus perspicuum est, quam parum in hac re pro eiusdem dignitate praestitum sit hactenus, quam vero multum laborandum rester. Certe, quas iam communicavi mus observationes, valde etiamnum sunt mancae, quum in Italia Galliaque Montesalconius memoraverit quidem instru menta post a. 1270. scripta, at vetustissimum indicare ne gleverit, in Germania unus modo alterve rei incubuarit, equi plus reliquis praestare potuisset, Gudenus, obserrata sua ad posteritatem haud transmiserit, in Anglia porro Belgioque multum videatur aliorum relictum industriae. Sed, quod magis dolendum, nihil hactenus nobis referarunt vel Hispania et Lusitania, vel regiones septentrionales, vel aline orae Germanis Itulisque vicinne. Quam igitur uum natio pluribus forte post aliam lustris hanc chartam recipere po tuerit, interest ut de unaquaque id cognoscatur; unde tandem canstabit, quaenum caeteris praeiverit, ac pro inventriti habenda sit, imo quam proxime detegetur inventionis aera, quam intra annos 1250. (vel forte 1270.) et 13012. quaerendam docent praecedentia Visum igitur hac sehedula est, quoscunque in Europa vi ros literatos, quibus ad insigniores bibliothecas, uut archiva publica, aditus est amice exhortari, ut singuli inquirant in antiquissimum cuiusvis vegionis sive librum, sive diploma, PIs ploma, sive qualecunque tandem documentum, chartae lineae inscriptum, et si tale offenderint, eius titulum, epocham locumque, ubi adservatur, accurate designent; probe semper attendentes, ne in chartae genere decipiantur, ut mih fore accidit inspecto libro MS.