# Nova Acta Eruditorum 1761 414

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ANNE BAPTISTA SUARDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/414

GH, per cuius latera transverse axis porrigitur incurvatus Fzonmux C, qui cum duobus tympanis A et B unum solidum constituit, et per impulsum fluminis cum iis secundum lineam mu circumvolvitur. Sit porro axis quatuor furcis armatus P. C, D. Q circa ipsum mobilibus, et profunditate fluminis paulo longioribus; qui ad fundum delapsi, eique in situ scaphae contrario obnitentes, eam naturaliter ex H versus G antrorsum propellent. At vero furcae C. D in fundo, cui obsistunt, firmiter haererent, et cursum scaphae ex H ad G sisterent, nisi fluvii velocitas tanta esset, ut tym pana, et cum iis axem supradictum Fzonmux C, (qui cum tympanis unum idemque solidum efficit,) circumrotaret. Rotatur hoc modo ipsum centrum motus axeos, quod prima in recta mu ponitur esse, postea in linoa zoux, per extremitates superiores zo furcae D, et ux furcae C determinata Axis itaque, secundum lineam Boux revolutus, surcas Qet P. earumque extremitates inferiores Q, P, supra fundum tra ctas, antrorsum movebit, alteram Q per duplum spatium AS in situ Fq, et alteram P eodem modo. Unde scapha per tympanorum rotationem, contra directionem fluminis secundum radios no sive mu, ex primo situ mu, semper antrorsum movebitur. Neque aliter furcae D et C, quae antea immotae erant, nunc, furea Q ex situ suo fy sursum lata, fundum petentes movebuntur, et scapham ea, qua fundo obiistunt, vi, circumactis semper tympanis, adversus fluvium prorsum urgebunt. Hanc navign descriptionen sequitur usus cochleae Archimedis plane insignis, qui, de sententia Auctoris, neque antiquis, neque hodiernis Mechanicis cugnitus fuit. Nempe cochlea haec constat ex cylindro ope manubrii revoluto, circa quem funis spirarum instar cavarum ducitur, de nuo ex trochlea pondus dependet. Cir cumacto igitur cylindro funis similiter circumvolvitur, trochleamque cum pondere ab una extremitate ad alteram perfert.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
