Latin
ANNE BAPTISTA SUARDO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 415-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lst ergo axis huius machinae horizonti parallelus, ad quem etiam inclinatus potest esse; adeo ut hac ratione pondera, et gravia quaelibet, homines item, trans fossas, trans flumina haud valde lata, vehantur, cum cochleae Archimedis usus potissimum in allevandis ad mediocrem altitudinen aquis consistat. Praeter hanc ill. Comes cochleam ercogitavit aliam, cuius axis horizonti verticaliter infistit, atque ad varios usus adhibetur. Postrema huius libri Pars nonnullas observationes super quibusdam polygonis recti lineis regularibus, quae maximam partem vel novae vel ab aliis haud eo, quo ab Auctore, modo demonstratae sunt Ibi enim disquiritur de triangulo, quadrato, pentagono hexagono, etc. usque ad dodecagonum, varia scitu dignissi ma; alia de valore angulorum, de sectionibus angulorum ad centrum, atque id genus plura, quae oculatiores non sine voluptate cognoscent Versuch, den Gebrauch der Quellen in der Staats- und Kirchengeschichte der mittlern Zeit zu erleichtern etc i. e