# Nova Acta Eruditorum 1761 416

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/416

Primum quod praeter necessitatem praeclari operum illorum editores auxerunt vetera monumenta, nimiamque a nobis industriam requisiverunt, insudandi toties lectioni unius rei, dum exem pla solum centies iam recocta, et per amanuensium oscitan tiam in dies peiora, nobis obtruserunt. Ut nihil dicamus de libri pretio, temere tali iniquitate exardescente, qua emtori bus nihil gravius. Deinde, quod iidem auctores, quando psas quoque tabulas authenticas orbi docto communicant tanta incuria id ipsum fecerunt, ut mendis abundent, quibus corrigendis faclllime pares fuissent, aut quae hodie leviter doctus quisque pervideat. Numerum, qui prioris culpat rei sunt, multiplicavit Muratorius. Nam ex Lambecii bi bliotheca caesarea collationem Annalium Fuldensium cum Pi thoeana editione rebus suis Italicis intulit, immemor Frehe riae et Quercetanae cumque parum papyri suffecisset ob servandae discrepantiae. Pariter Baluzius miscellaneis suis inseruit Chronicon Floriacense, iam obvium apud Quercetanum. Et Gella Trevirensium Archiepiscoporum, si ac exemplar Dacherii exacta fuissent, annotatis differentiis, melius prodiissent per Martenium et Durandum, ac quidem nunc apud hos habentur, partim resecta, partim inutilite interpolata. Quod ad alteram recte reprehendendorum classem attinet, eorum satis in scenam mox producemus (§. 2.) Abundamus virorum doctorum copia, qui per tria fere abhinc secula falcem criticam in graecos et latinos auctores tanta prosperitate immiserunt, ut lolium exstirpan tes fructus maturrimos procurarint, sensum verborum e perspicientiam restaurando. Simile beneficium meruissem historici medii aevi. Sed caruerunt manu docta, et pericula quae fecerunt Christius et Struvius, ut erant exigua, confestim destituta sunt progressionibus optatis, periitque messis laeta dum in herbis esset. Interea eiusmodi solertia, ema culandi prisca monumenta historica, tanto magis commendanda est, quanto certiorem utilitatem praestat, commodius que suscipi potest, nec requirit omnino, ut is, qui labori se accingit, ingenium Gronovii, Burmanni, Bentleii adaequet Modo non penitus alienus sit ab historico studio, calleatque reterem dialectum.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
