Latin
TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 417
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum haec in Ercerptis ex vit: Anscharii apud Quercetanum, Regem Suecum, qui Bem vocatur, non difsiculter in Bern converteris, si Suecorum Bioern non ignoraveris. Haec etiam subsidii multum sortiuntur ex comparatione cum aliorum scriptis. Hinc emen datio Muratorii, quando pro fugato ducem Auronto legit fugato duce, Aurontum vero est urbs Arausio, Orange, magnar veritatis et rectae purgationis speciem prae se ferret, nisi aliunde constaret, legendum esse dure Maisronto, elemento ultimo prioris vocis adiecto alterius principio (§. 3. )Intelligas oportet latinitatem monachalem, quip pe pleraque historiae mediae debemus monachis. Habebant hoc boni monasteria tum temporis, ut loco universitatur literarum in republica vigerent, nutrirentque queadam intra claustra, qui historiam sui temporis, saltim utcunque, scri beret: quod magni hodie a nobis faciendum est. Opus eius modi interdum aggrediebantur, cum honoratioribus in ec clesia accenserentur, cum Abbatum, Episcoporum, Archi episcoporum, Paparum adeo dignitate eminerent. Hi vero historici sibi placebant diverso admodum scribendi genere, incondito utplurimum, quod addiscendum est diligenti eorum lectione. Diversa illa scribendi ratio quoque originem nonnunquam debet diversitati locorum, ubi auctor patriam aut munus nactus esset. Sane Luitprandi Episcopi Cremonensis opera fastum quendam auctoris produnt, inflati praesertim graeco sermone, quem obiter sapiens alto spiritu crepat in suis recitationibus. Monachi S. Galli garrulitate quadam ingeniosi videri volunt, aliisque praeferri: quam indolem pro bant narratio de rebus gestis Cavoli M. apud Quercetanum, et Ekkehardus de casibus monasterii S. Galli. Ditmarus Episcopus Merseburgensis tam singulari verborum copula tione in chronico suo ducitur, ut eus gnarus Annalistam Sa xonem plagii postulare sine mora possit, propte ea quod ipsius scrinia compilavit. Placet sibi bivio Pythagorico, placet sibi otione paulina, qua Lotharium Marchionem nihilo tamen secius ait superatum et ebrium fuisse. Paulina ei est modica et paululum gustata potioGgp (§. 4.) Ita porro Archiepiscopum Moguntinum nominant Pontificem summum, quod antiqua versio germanica Chro nicae regiae S.