# Nova Acta Eruditorum 1761 419

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/419

Quae Rhegino proptio marte scripsit, vix duas implobunt plagulas, adeo concordat cum illis qui praeiverunt. Continuator eius inde oriundus est, unde Chronographus Savo. Haec distinctio inter archetypum et exemplum magni est momanti, praesertim quod ad suoplementum et emendationem au ctoris. Igitur Rhegino ad annum DCCLV. minus recte scribit: Ravennam cum pentapoli et omni exercitu conquisvit et S. Prtro tradidit, dicendum erat omni Exarchatu, loco omni exer citu. Item quando: Thassilo, inquit, suas effectus est pemanus, corrigi debet per in vassatico se commendans per manus quod, quemadmodum congruit archetypo, respondet simul veteri Germanorum disciplinae beneficiorum, feudumque ligium denotat, atque vasallum. Plura huiis generis Auctor S. V. multo labore congessit, et in Rheginone melius or dinavit (§. 7.) Nominatim explicat A. vocem Ringus, patria ger manicam, sono romanam, ostendens multis documentis, eam significare munimentum Avarortm, ut iam viderat auctor Chronicae regiae S. Pantaleonis. In vita S. Rudperti apud Canisium etiam recte scribitur: Uique celebrem illorun locam, qui dicitur Rinch. Monachus S. Galli apud Querce tanum, annotata altitudine et latitudine circuli seu annuli talis vimine texti, scribit: Civitus (cavitas potius) autim uni versa aut durissimis lapidibus, aut creta tenacissima replebatur. Sed Annales Metenses, Rhegino, Annalista Saxo, et Sigeber tus Gemblacensis, nomine illo Principem Avarorum imagi nantur. Et Struvius, dum Rheginonem edidit inter Scripto res Germ. indici inseruit articulum: Iringus Avarorum Prin ceps. (§. 8. et 9.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
