# Nova Acta Eruditorum 1761 421

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/421

Fre herus quidem Fuldenses autumat ita vocatos, quod rerum tuldensium et moguntinarum prae aliis diligens annotatio quam spirarent, argueret, in eo coenobio pertextos esse. Quod admittimus ad inveniendum cognomen, et ut ab alii distinguantur sine mora, sed cetera Preheri hic fallunt. Sane si Fuldensia ibi memorantur, id nunquam fit verbis apud nos, in nostro coenobio, fratres nostri, sed peregrinus narrat ita fere: Abbas Fuldensis cosnobii etc. monasterio Fuldensi Abbas datus etc. Contra Chronicon Hildeshemense apud Quercetanum, et literarum formis repetitum in Leibnitii Scriptoribus Brunsuicensibus, inquit, ud monasterium nostrum Fuldam etc. et tamen audit non Fuldense, sed Hildesiense. Herman nus contractus saepe Augiam vocat nostram dicit apud nos frater meus Augiensis ete. fuit etiam ipse monachus Augiensis nec tamen illius chronicon ita cognominatur. (§. 11. et 12.) Iam age propius inturamur veteres tales auctores, eosve quasi cubilibus suis excutientes, detegamus unde foenerati sint. Producit autem Auctor noster Anna les breves S. Naxarii ex Duchesnii seu Quercetani tomo so cundo; Hepidani coenobitae S. Galli annales breves rerum in Alemannia gestarum, ex eodem et Goldasto; Chronicon breve Bedanum ex Quercetano; Annales Francorum Tilianot ibidem; Annales Loiselianos seu plebeios rerum Francicarum, quae a Pipino et Carolo M. gestae sunt, etiam apud Quer cetanum obvios; Chronicon breve monasterii S. Galli, pariter in collectione Quercetana, et quidem tomo terrio; An nales Bertinianos ex Quercetano et Muratorio. Isti histo riographi, quum se invicem sint depraedati, alius alium sublevant, et largam praebent materiam, vitia scribarum tollondi, quod locis egregiis, et improbo labore corroborat Auctor Vita Caroli M. per incertum quendam ex Duchesnii tomo secundo, est particula annalium Bertinianorum aut Lolseliano rum, quemadmodum vita Caroli per monachum Egolis mensem, ibidem. Vitam Caroli per Eginhardum, suppresse huius nomine, multi spoliarunt, ceu Annales Fuldenses, Conradus Urspergensis, Annalista Saxo, Chronica regia S. Pantaleonis, Chronographus Saro, Albertus Stade isis, Adrevaldus de miraculis S.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
