# Nova Acta Eruditorum 1761 423

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/423

Locu vero ad annum DCCCIX. edit. Quercetanae: Et aliqui de il lis Saxones venerunt, ultra Albiam fugerunt. Ibi unam eivi tateim cum nostris Guiniddinis, qui appellantur Semeldini Con naburg ett. ita legi debet: – Saxones venerunt ultra Albiam fregerunt ibi unam eivitatem – Connaburg (ac ann. DCCCV. dicebatur Canburg) secundum Martenium, cum quo tame faciendum non est, quando Sineldinc scribit pro Symeldini, legatur Smeldimi. Ceterum chronicon illud Moulincense merito adnumerandum est archetypis; quod vero lacunam illam ciusve expletionem spectat, conferri fragmentum chronici vellemus, quod statim sequitur apud Quercetanum (§. 15.) Pergimus ad Annales Regum Francortun a tem pore quo Carolo Martello defuncto Carolomannus et Pipi nus fratres regnum adepti sunt, usque ad annum DCCC LXXXII. Bertinianos dictos a codice, qui monusterii S. Pertini fuit. Duchesnius torno suo tertio, et Muratovius secundo rerum italicarum intulit, quamvis nulla accuratione maiori Sunt exemplum annalium Loiselianorum, per quos intelligimus Annales plebeios rerum Prancorum, quae a Pipino et Carolo M. gestae sunt, ex vetusto manuser. Antonii Loiselii, unde Loiseliani audiunt, in tomo secundo Duchesnii. Anno DCCCXIII. finiunt Loiseliani, testante codice qui ad nos pervenit, et ex eo tempore Bertinianos sua mutuari ex Eginhardi aut Adelmi annalibus perhibet Duchesmius; quod, quamvis ambo valde consentiant, non omnino probavit, quippe verosimilius est, codicem Loiselianorum magis absolu tum auctorem Bertinianorum ad manus habuisse, et illo cortice etiam ultra annum DCCCXIII. natasse. Si Annales Metenses ex Duchesnii tertio tomo conferas constabit, hos alb anno DCCXLI. quo Bertiniani ordiuntur apud Duchesnium multo copiosiores esse, eademque complecti, quae Martenius inter veteres Scriptores pag. 888. T. V. iterum edidi Sed res Caroli M. latius in Bertinianis recensentur. Denique ex comparatione anni DCCCIIX. pluriumque apparet Metenses et Bertinianos sua ex maiori quodam opere hausii se, quod confirmari potest ex Rheginone quoque ad annum DCCCIX. ut adeo hic tria breviaria unius archetypi reperia mus, quae tamen huius iacturam non sarciunt. Ad annum DCCCXXXIIX. Bertinianorum, et mox antea in Metensibus auctores historiam Ludovici pii non amplius ex uno tradun fonte, illi Caesari favent, hi filiis. Annalista S.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
