Latin
TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 426
Unproofread scanNot analysed yet
expeditione militari adversus Regem Haraldum, licet eam nec Vitichindus, nec Ditmarus, au alius quisquam ante Bremensem, tam magnifice memoret Consentit etiam quam maxime cum Chronico Magdeburgi co, quod hodie apud Meibomium habemus. Sed hic observandum est, illud Chronicon omne Brunonem de belle Saronico describere, quod ne quidem in collationibus Chro nici eiusdem Magdeb. cum cod. manuscripto Dresd. tomo tertio Menkenii pag. 360. animadverterunt. Anno MXCV. novum fontem Annalistae Saxonis detegimus, communem quidem cum Conrado Urspergensi. Interea eidem nostro Annalistae laudes promeritae negari non possunt: fuit vir literatus, bona, ut videtur, bibliotheca, et tanta historici apparatus ubertate instructus, ut multa per eum tradita penealios frustra requisiveris, quorum tamen adyta et penetralis si paterent, melius nobis constaremus quod ad fidem iis de cernendam. Nihilo secius tantae nunc in republica doct est auctoritatis, ut ei tuto valeamus denunciare testimonium nisi in rebus genealogicis aut chronologicis amanuenses, ut sit, fuerint alucinati. Hac occasione non est quod obliviscamur Chronographi Saxonis, quem Leibnitio in accessionibus suis historicis debemus. Is presso pede sequitur Annalistam, nec tamen dicto eius semper ita est audiens, quin quaedam, tametsi pauca, addat. Historiam suam profert e extendt ad annum MCLXXXVIII. usque, quum A malista desi iat in MCXXXIX. quamvis dubium nascatur, an hunc hodie habeamus integrum. Videtur tamen Chronographus libros, qui praeiverunt illi, ad manus habuisse, quippe non raro ea, quae apud Annalistam sparsa tanquam Hippolyti membra invenimus, collegit, atque suo restituit contextui Diligenter etiam annos Christi et Imperatorum adnotat, quo non ne alterius superat industriam. Sed revertamur ad Ec cardi corpus historicum, ibique perpendamus Chronicam regiam S. Pantaleonis. Ea, si exceperis ultimos annos, nil habet fere quod non alibi saepius fuerit iam dictum. Annalistae Saxonis, Rheginonis, et Chronici Urspergensis es apographum. Ex verbis tamen p. 943. Nos, qui iuxta solium domini Imperatoris eramus etc. patet, auctorem fuisse eprimariis in republica viris. Martini vero Fuldensis, nec non Crastii Chronica, multo minoris sunt momenti §. 19.) Fabricius Lindenbrogii Scriptores rerum germ septentrionalium anno MDCCVI.