Latin
TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 429
Unproofread scanNot analysed yet
totidem verbis leguntur in Herinanno contracto Cum Chronegrapho Saxone, Chronicaque regia S. Pantaleo nis, tanta cum accuratione saepenumero facit, ut alius ex alio possit emendari. Nec tamen horum trium ullus proprie exscripsit, sed omnes uno fertiliori penore chartaceo delectati videntur, ut colliges ex diversa ubertate breviarii, quod quisque suo libro intulit, et ex rerum optione. Idem iudi camus de Annalista Savone. Forte penus illa communis esse potuit Chronica antiqua, quae in primo Eccardi vo lumine in Crastii Chronico interdum, maxime p. 2068. alle gatur, saltim portio ibi paulo ante conspicua, surrexit undique gens contra gentem, in Urspergensi, in Chronico S. Pantal. et Annalista S. locum habet. Quando autem Conradum Chronici Urspergensis conditorem propterea volumus agnoscere saltim vertente seculo undecimo, quod in prima perfon scribit vidimus comprobomus etc. id ipsum lubrico valde nititur fundamento, dum eadem loca cum vidimus etc. in Chro nica S. Pantaleonis, Annalista S. et passim alibi reperimus Potius rem pensitanti curatius in aprico erit, praeter Conradum pluros chronico commodasse industriam manumque (§. 21.) Chronicon Hermanni contracti adhuc hodie li bris adnumeremus oportet, qui praeclare meriei sunt de ri nostra historica, licet scribarum studio sensim additionibus creverit, quae Herinanno in mentem venerunt nunquam Hinc multum ab invicem distant editiones Urstisii e Canisii, quarum haec est locupletior.