# Nova Acta Eruditorum 1761 430

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/430

Nam scriba veteres annales Francicos, aut librum unde Metenses et principium Chronici Hildesiensis descendunt, ipse prae manibu habuit, brevius tamen excerpsit, quam in Hildesheimensi fa ctum. Differt insuper orthographia nominum propriorum, ut Blidruda, Plichtrudis etc. Recentior Canisiana et iterum per Basnagium editio oscitanter admodum prodiit, nec alia in Struvii tomo primo melius est curata. Promissa hic comparatio cum Canisiana contigit male fida, quod multis documentis Auctor noster S. V. testatissimum reddit. Ratio hic abenda fuisset annalium Fuldensium, ex quibus sua mutuar incipit Hermannus anno DCCCXVII. vicissim ipse descriptus in Chronicis Urspergensi, S. Pantaleonis, et monasterii Mel licensis, quorum postremum Pezius in tomo primo rerun austriacarum publici fecit iuris. Nec minus est probabile, Hepidani annales tomum suum secundum rebus S. Galli ex Hermanno potius ditasse, quam quod hic ex illis suos foecundasset agros. Chronicon Anonymi, in ultima editione lectionum antiq. Canisii vol. tertio, mancum est admodum et imperfectum, coeptum tamen ordine bono antiquam prae se fert originem. Quaedam suppleri possunt ex Annalista Saxone, quod iterum indicio est, Annalistam thesaurum quendam olfecisse literarium, qui nec minus Rheginonem, annales Bertinianos, Metenses, aliosque latuerit, ita tamen, ut alius eorum alia in pluteos suos comportarit. Quod si duo aut plures unum idemque dignum reperissent quod observarent, una eademque verborum serie id faciunt, nec iuste plagii mutui sunt accusandi. Sed auctor ad umbilicun opus suum non perduxit; post Francicum illum fontem pau latim alios adhibere, et in chartam coniectos annos, historica recensione adhuc cassos, ex iis literatos reddere voluit In Struvii editione rerum germanicarum post Hermann Chronicon adest Lambertus Schafnaburgensis, historicus auctoritatis multae, sed criticis nequicquam curae cordique Prima eius pars vires sumsit ac incrementum ex antiquioribus egregiis, quibuscum in editione nova merito contendendus fuisset.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
