Latin
MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 433
Unproofread scanNot analysed yet
MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA. sii Gedanensis Academici Professoris Philosophiae et Biblioth. Opuscula, quorum PARS PRIMA continet disserta tiones publice antea habitas editasque per intervalla et sparsim, atque nondum publicatas commentationes non nullas: editore IOANNE DANIELE TITIO, Profess. Mathem. Wittebergensi ordinario Halae Magdeb. 1762. ex ossic. Rengeria, 3. Alph. 1. pl. in quarta forma. nod Hanovii lucubrationes dudum in deliciis haben doctissimi quique et iudicio praediti homines, nihil salubrius sapientiae et humanitatis studiis praestare potuisset Io. Dan. Titius V. Cl. Professor Mathematum Wittebergensis, quam quod opuscula avunculi sui, collecta, digno ornatu usibus orbis eruditi restituit. Nobis certe quum acciderit ut, aliquot saltem commentationibus sigillatim perlectis, mi ram cupiditatem reliquarum conciperemus; non dubitamus omnibus, qui Baconis Verulamii fecunditatem, Rob. Boylei curiositatem, Grotii iudicium, Baylii acumen, Leibnitii sub limitatem, Wolsii maturitatem, chartis victuris annos arro gare et genium conciliare norunt, idem eventurum.