# Nova Acta Eruditorum 1761 435

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/435

Sed n quid dissimulemus, haec Hanovii de Curonum superilitione edecumatissima scriptio in mentem nobis vocavit Curchum, veteris Porussiae fictile numen, quod eseis et potui sacrico lae praefecerant, ex diplomate A. C. CIↃCCXL. IX. a pontificio legato Porussis dato. Nomen haud dubiu a Graeco ἀπο τῆς κυρίακης, et hodieque apud Slavos templum Curch vocatur. Veteres incolae, ex commerciis cum Constantino politanis, quorum fides aliunde sit, quum vidissent, aut ac cepissent, Christianorum circa templa sacros ritus et venera tionis studia, audito haec fieri ad Cyriacas, ex nomine loc numen sibi finxerunt, et pro ingenio suo cultum ex comissa tione et perpotatione instituerunt. Quercus sacrata, ubi haec nequitiae sollemnia celebrabantur, Slavis dicebatur fuente meste, h. e. locus facer. Quia vero Anshelmus, primus Warmiensis episcopus, incolis Christo conciliatis, istan juereum bipenne succidit, ut exstirparetur a radice pesti lentialis error, iste locus sacer, Slavice suente mesta, in hunc diem adhuc vocatur sacra securis, seu Heiligenbryl. Qui Hartanochii Diss. VI. §. IV. p. 113. Petri de Duisburg Chro nico adiectum cum cura et iudicio legerint, addita Diss. VIII. §. III. p. 138., coniecturae huius nostrae vix alias rationes exigent. Sequitur spicilegium ad Charitianum specimen de viris eruditis Gedani ortis. In hoc tam diligentiae, quam eng nitionis historicae, tot argumenta deprehendimus, ut ad historiam tractandam nunquam alios, quam huius scriptorisimiles accedere optemus. Loco IV. et V. de amore inimicorum rationali Hanovius sic egit, ut iustissimae venerationis comitem sibi arcessat amorem, omnium rationis et religioniamicorum. In commentatione VI. origo mundi ex montibus callibusque, contra aeternitatis eius propugnatoros, tanta philosophiae et matheseos evidentia, tanto antiquitatis et histo riarum adparatu probatur, ut ipsis sensibus prope percip veritas possit. Observationes vero subtilissimae rerum natu ralium studiosis insignem usum aliis etiam in argumentis praestabunt. In VII. moralitas Tontinae, quae est, ut definit, consortii cuiusdam emtio redituum accrescentium vitalitiorum, consideratur, et in varios eius modos acutissime inquiritur ut etiam inventa quaedam et monita utilissima admisceantur In ViII. de electione per sortem, nescias quid potius mirere, subtilitatemne an elegantiam, perspicuitatem, et uberta tem. Dici vix potest, quanta arte auctor res etiam gravissimas iucund slimae contemplationi subiecerit, et varia etiam reip. instituta ex rationis praescripto expenderit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
