# Nova Acta Eruditorum 1761 44

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUDITORUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/44

antiquitatem agnoscimus Nec commendatione eget ordo iudiciarius, cum hic procuratorum munera, actionum partitiones, agendi excipiendi que modos, varia interrogationum genera, omnem denique disceptationis tractandae rationem, luculenter descriptam in tuemur. Placet praecipue L. III. quo modus lites feudales finiendi sapienter praescribitur. Tandem Koenigium quoque de Koenigsthal V. ill. bene de lectoribus meritum fuisse iudi camus, propterea quod non modo in universo opere apte di gerendo versatus est, verum etiam indices reales diligenter contextos adiecis PARTE egregii Operis ALTERA, quod instituit illustri Senkenbergius, (nimirum, ut inchoatum luris Germanici corpus plenius perficeret, atque eo fini scienter varia mem bra undique dispersa colligeret, quo apta partium composi tione corpus efficeret pulchrius,) id iam intelligentissime continuat. In Praefatione summam libri, in brevi veluti tabell depinxit III. Senkenbergius, quam propius intueri iuvabit Ad rem iudiciariam clarius illustrandam hancce partem in primis esse accommodatam, §. 2. monet, quae quantis dif ficultatibus huc usque fuerit impedita, neminem fugit. Iurisdictio in centenariam et fundariam §. 3. dividitur, cuius regundis finibus aptissimum se iudicem praebet. De advo catia eorum, qui rebus imperii praeerant, variaque eorun dem iurisdictione, §. 5. exponitur. Ad iura Vogteica refert ius comitatus §. 6. quod cum centena arctissime olim co haesit; atque ius tertium das Vertrittheilungerecht, quo scili cet centenae domini in fundo alieno tertiam feram et tertiam arborem sibi vindicarunt. Quam damnosa sit iurium patriorum ignorantia, luculento exemplo §. 7. probatur. De iure Imperatorum, comitum potestatem restringendi, §. 8 praeclare A. agit. Iura forestorum regiorum, in primis Mar cae Budingensis, Imperatoribus competentia, et naturam mortuarii §. 10. 11. illustrat. Quae norma civitatibus in magistratibus creandis observata sit, §. 12. declarat, varios que civium ordines attingit. Haec omnia docte descripta legisse lectorum intererit, quae quidem subiunctis a p. 29 47. documentis optime confirmantur. Additur V) Collectio diplomatica manuscripta, de rebus civitatum et colon riis, ad illustrationem Libr. IV.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
