Latin
ERULITORUNA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 442
Unproofread scanNot analysed yet
Quo in problemate manifesto sumitur, dari utique intra propositos terminos du ctus curvilineos, quo omnes sint eiesdem longitudinis, ve aliam quandam proprietatem habeant communem: at non opus est in eo hos tractus curvilineos omnes nosse, sed me thodus singulari artificio ita comparata, ut inter eos omnes etiamsi sint incogniti, is, cui maximi minimique proprietas conveniat, investigari possit. Sed si ad hanc electionem re quireretur, ut etiam omnes eae lineae eiusdem longitudinis essent perspectae, nemo negabit, Geometras plurimum ad huc a solutione istius pulcherrimi ac utilissimi problematis, quod nomine isoperimetrici innotuit, esse remotos. In hac itaque dissertatione illustris Eulerus omnia eiusmodi proble mata, felicissimo successu, et quidem ope methodi, quam quasi methodo Diophanteae analogam iam pridem in Analy sin sublimiorem introduxerat, resolvit. II.) Integratio aequationis md. —eodem Auctore. Occasione inventionum illustris Comitis Fagnani, celeberr. Eulerus in meditationes circa hanc aequationem incidit, atque iis novum plane campum in Analysi aperuit, integralia diversarum formularum, quae per se omnem integrationis solertiam respuunt, comparandi. Totus in eo versatur illustris auctor, ut doceat, quod talis formulae p— integrale, cum neque per angulos, neque per Logarithmos quae quantitates transcendentes solae ad comparationem idoneae putantur, exprimi possit, nihilominus pro aequatione differentiali proposita relatio inter x et y algebraic exhiberi possit. Atque hoc quidem non tantum pro caso quodam particulari, verum adeo integrale completum quod quantitatem constantem arbitrariam complectitur, erit algebraicum. Simili modo illustris auctor, quod maxim mirum est, ostendit hanc aequationem differentialem multo latiu ndy md x latius patentem p . f. a. 4. Ca. . 2 *ATEgTC. per aequationem algebraicam complete integrari posse, si mo do numerim et n sint rationales, quid quod etiam eandem me thodum ad hanc aequationem multo generaliorem extendi mdx VOITETCXDI,