# Nova Acta Eruditorum 1761 444

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, FCATEE EN TDATEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/444

Profundior est haec meditatio, quam ut paucis declarari possit: tota concerni omnis generis integralia, quae, cum integratio eorum abso lute dari nequeat, per producta ex infinitis factoribus exprimuntur; usumque eiurmodi artificii praestantiorem futurun docuerunt Geomet ae, si Logarithmis fuerit utendum. Ve rum eiusmodi conversio non nisi in intexralibus locum habet neque in hi formae saemdx (1–xn)k v. i. iig. formis negotium in genere succedit, ita ut pro quovis valore x valor integralis per eiusmodi productum exprimi queat, sed tantum ad eum casum limitatur, quo in priori formula sta tuitur x =2 1 in posteriori vero x –- Hoc itaque argu mentum, tametsi illustris auctor iam olim tractaverit, tamen hic denuo, ex principiis multo clarioribus, formationem illorum productorum in infinitum excurrentium docet. VI.) Solu tio generalis problematum quorundam Diophanteorum quae vulgo non nisi solutiones speciales admittere videntur Auct. Leon. Eulero. VII.) Specimen de usu observationum in Mathesi pura, eodem Eulero Auctore. Solidissimis in hac dissertatione rationibus ostenditur, plerasque nume rorum proprietates, quas quidem adhuc cognovimus, primum per solas observationes nobis innotuisse, et id plerumque multo ante quam veritatem earum iustis demonstrationibus confirmaverimu; imo multae nobis numerorum proprietates cognitae sunt, quas tamen nondum demonstrare valemus: ad earum itaque cognitionem solis observationibus sumus perducti. Talis cognitio, solis observationibus innixa, quamdiu quidem demonstratione destituitur, a veritate sollicite discernenda, ad inductionem referri solet. Probe ita que cavendum est, ne eas pro veris habeamus, sed ex hoc ipso occasionem nanciscamur eas accuratius explorandi, ea rumque vel veritatem, vel falsitatem ostendendi, quorum uarumque utilitate non destituitur. Tali instituto illustriEuleFolerus omnes numeros ex quadrato et durlo alius qua diati compositos contemplatur, quibus ad 500. usque epositis plures insignes earum proprietates observat, docet que, quomodo eorum numerorum proprietatens demonstran dae. Demonstratione; autem huiusmodi arithmeticae plus ingenii acuminisque postulant, iud ce Eulero quam Geometricae, ac proinda illae maiori ime ad ingenii vim acuendam commendandae quam hae iis, qui n his exerceri velint.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
