Latin
I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 448
Unproofread scanNot analysed yet
Terebinthina, itemie balsamum de Copalva, id praestant, ut ex iis coctum succinum penitus solvatur, frigorique postea commissum solidum fiat fragilequa, ac deinde cum oleo terebinthinae mixtum, vernicem Succinum nitro candenti iniectum breri Pecandam sistat. hoc facit detonare, et in alcali cowetit. brevi deliquescens Succinum et alumen iunctim calcinata, dant Hombergii Pyrophorum, flamma caerulea eademque luculenta conspi cuum. Si solum ignem experitur succinum, impetrantu phlegma, oleum, sal, et carbo, hac quidem plerumque pro portione, ut sint pondera eorum uti numeri 1. 2. 3. 18. Phlegma colore et sapore caret, nil ergo nisi aqua est, quam sequitur spiritus, acidulum, et quasi amarum saporem lingune imprimens, violarum syrupum rubicundo colore tingens, es si leni igne evaporetur, salis succini crystallos relicturus Est hic sal manifeste acidus, non tamen vitriolici, aut cuius cunque noti genrris. Cum eo autem doct. Auctor nume rofissima fecitp icula, quae longum foret enumerare. Satis sit dixisse, salem eum ab omi alio diversum, suique, a singularis generis esse. Pauciora experimenta Auctor in stituit cum oleo illo, certus quippe, id petroleo simile esse adeoque similitudinem hanc tantummodo evincere annisus est. Carbo, seu caput mortuum, adeo resistit igni, ut eius pars oleosa partem terream, ne quidem post calcinationem per tres horas in crucibulo parum contecto factam, relinquat, quemadmodum ex eo patet, quod carbo tanto igne fatigatus nitro candenti admixtus id facit detonare. Cete rum ex hac ipsa massa magnes particulas ferri elicit. His de partibus succini disputatis, quaedam adiiciuntur de natura et generatione succini. Mineralem materiam esse puta Auctor, atque gigni non in mari, sed in gremio telluris, ex quo per maris fluctus erutum id in littora eiiciatur. Atque hoc quidem satis ex eo intelligi, quod et mediterraneae regiones, ut Saxonia, Gallia, Sicilia, aliaeque, succinum fossile visae sint eructasse.