Latin
ERUDITORUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 45
Unproofread scanNot analysed yet
iuris Caesarei, quae tanto ac ceptior harum rerum studiosis videbitur, quo plures vetustatis mores explicat. Quaedam hic delibasse suffecerit. Sic p. 5. diversos burgensium ordines, p. 6. operas a civibu eractas, antiquam in ius vocandi rationem p. 10. marcae Bu dingensis privilegia p. 11. seqq. animadvertimus. Com mendamus prae ceteris documentum ordine octavum, pro pterea quod iudicii haud indicti, (eines ungebotenen Dinges), veram indolem, Scabinorum iuramenta, transactionis formulam, varia decimarum genera, aliaque scitu admodum utilia proponit. Habent hic Francofurtenses, unde iurium suorum origines petant. Qui vero sollemnes Scabinorum sententias cognoscere cupiunt, hi documento nono ac decimo haud parum delectabuntur. Iudicii alicuius, Grubegericht dicti, notitiam suppeditat documentum XII, quod quidem rectius Vrugen Gericht scribi, non temere coniicit Perill. interpres. Subiungitur VI) Scitum Frigraviorum, sub Imperatore Ruperto, anno 1405. confectum, eque codice Cum iudiciorum secretorum manu descripto expressum ratio nondum satis sit liquida, haec enunciata vix nostri praeconiis egent. VII) Reformatio iudicii secreti Westphi lici. Est imperante Sigismundo anno 1437. conscripta, multumque ad iudicia Westphalica probe intelligenda facit In caussis potissimum Frigraviorum iurisdictioni subiectis occupatur. VIII) Codex legum et consuetudinum iudicii West halici summae sedis Tremoniensis. Depromtus est ex ta bulario Nordlingensi, et iudicio sagacissimi Viri saeculo XV. collectus. Sera admota fuit, ne ab iis, qui hisce sacris nondum initiati essent, insp. ceretur. Omnibus, praeterquam Scabinis arcani iudicii, lectione fuit interdictum. Iam vero laetamur, haec arcana in usum iurisprudentiae, a Perill. Consiliario esse evulgata, cum antiquis institutis mirifice inserviant.