# Nova Acta Eruditorum 1761 450

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/450

Verum huec deincepSunt autem quamplurimi, qui Hermanno nostro humiles e obscuros natales assignent, auctoritate Adami Bremensis iniducti, qui aliorum potius enarrationibus, quam suis perceptionibus, utpote recentior, scripsit, quem deinde alii non ignobiles scriptores consecuti sunt, militares enim faciunt eius parentes, idque e gregariorum numero. Aliis fides Hermanni Corneri, Monachi Lubecensis, tanta visa est, ut rustici e villa Stubenskom s. Stuckesgehorn, sive alitur, va riant enim nomina quodammodo filium faciant; quae villa Luneburgensis ditionis est, non Thuringiae, ut olim quidam voluere. Quod quamquam non sit tale, ut obsit heroi illo, tamen veritati litandum est. Id quod multi iam ex opti mis nostrae terrae historicis viderunt falsum esse, refutarunt Ostenderunt enim eum ex Adelingis i, e que accurata nobilibus fuisse: quae deinde sic confirmata sunt pluriburationibus, ut dubitari de hoc nullo modo queat, praeser tim postquam declaratum est, eius ex fratre nepotem consanguinitate Ottonem M. attigisse, aliaque huic rei idonea collecta sunt, quae tamen, ut solet in his rebus, fidem ma gis inclinant leviter ad hanc rem, quam ut faciant certam. Potentes viri fuerunt, et clari, a quibus ille ortus est, ut nunc satis inter eruditos constat. Willing vero, Billing, ete. idem videtur esse cum Willich, et Saxonico Wilcke: nam τo ing nihil significat, et est terminatio, uti in aliis quoque ve teribus nominibus, quod observatum est a multis doctis viris B vero et W pariter commutatae persaepe sunt, uti passim apparet. Billingi itaque et Willungi antiquissima nomina sunt, quae etiam inter reges Obotritarum, qui cum Saxonibus toties congressi sunt, obversantur. Alii, ut Gundiin gius, cum ex historia nossent aliquem Nebo, Nobling, Ne belungo, comitem Haspaniae, e familia antecessorum Caroli M. ad hunc referunt Hermannum nostrum, abiecta priore syllaba, ut solemus nos Germani praenomina ὑποκορ σικῶς ut in vita communi videmus, decurtare, quod neque apad maiores nos os adeo insuetum fuit. Sed id cotum, ut alii docti viri viderunt, praeter coniecturam nihil est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
