# Nova Acta Eruditorum 1761 452.1-4

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 452.1 to 452.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.1

Nam ne que id probari potest, eum Francum fuisse, quanquam fortasse mater Francicam originem habuerit; sed Saxonem po tius. Itaque haec tota res, quoniam nihil fundamenti historici habet, in suspicionem vanitatis adducitur. Nomen ipsum immutatum persaepe, sed leviter, invenitur, uti tota illa nominum ratio ubique vehementer variat, non apuc barbaros solum illos nostrae Germaniae scriptores, sed etiam apud elegantiores Graecos et Latinos. Solemus enim peregrinitatem appellationum, inflectendo ad nostrae linguae naturam, mitigare, non nos solum, sed omnes. Alii a locis Liuni, Hiliuni, quod apud veteres occurrit, quin etiam ab urbu Billickheim s. Billigheim, urbe nobili in veteri historia, derivant. Sed ut apud Phaedrum est, nisi sit utile quod sit, operam frustra impendis: ita quoque hic dici fortasse quaat. Quid enim inde commodi, etiamsi haec sciamus? Germani in imponendis nominibus id spectarunt, ut omen bonum, aut luus aliqua, in appellatione esset, ut clarissimum est; ita etiam hiBillingus posset significare Billig je, i. e. semper aequus, s. Billig hio, i. e. hic est aequitas. Sic quoque Wichmanni quorum alter frater, alter nepos erat Billingi nostri, ex e videntur nomen accepisse, quod iurisdictioni praefect essent: nam Wic ut in Weichbild iurisdictionem significat, et Man est vir. Balingus autem s. Billungus noster, ita enim recte vox videtur esse, Hermanni nomen habet, nec sine significatione; clarum enim in exercitu s. bello, Heer, virun denotat. Nomen valde frequens olim, sicuti neque nunc rarum est. Orta sic est familia Billingica ut Merovingica, Carolingica aliaeque. Erat autem tunc mos, ut ditiones comitum a comitibus suis nomen traherent. Dicta itaque est Billingstant, et vicus etiamnum extat Billinghausen. Ditio vero illa eam terram, quae nunc Hardenbergis est, Angriam que et ipsam Gottingam, pagum tunc, Gutingi dictum, e Neletici s. Nedelice prope Halam, complexa est. Fuisse autem tunc id moris, ut terrae a comitibus appellarentur multis exemplis declarari posset, si necessarium esset, plenenim est tota eorum temporum historia. Iam vero Illustris Senckenbergii rationem exponamus, summi viri, et optimi exempli verae generositatis. Ait enim, a munere Hermannum nomen Billingi accepisse. Fuisse enim Camerae nuncium s. camerarium, i. e.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
