# Nova Acta Eruditorum 1761 452.5-9

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 452.5 to 452.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.5

si latine reddere velis, contuberna lem principis, atque adeo ab eo proximum, qui si rex im pediretur aliquo tempore ex ulla caussa, ipse imperium administraret. Rationes vero affert has. Adamum Bremer sem et Annalistam Saxonem testari, Hermannum nostrum ab Ottone M. hoc honore affectum esse. nam vocem ministri qua in notanda dignitate Hermanni utantur id velle. Dici etiam vicarium potestatis, et sic porro, a Bremensi et Alber to Stadensi, alios porro historicos idem affirmare. Iam cum olim eiusmodi vir Ballivus, Baillis, Gallice dictus sit, idque videatur affine voci Billing, putandum esse utrumque unam significationem habere, nomenque adeo muneris esse, Consuevisse vero veteres dignitatem nomini statim subiun gere, ut sicuti, Gero Marchio, Burchardus Dux, sic etiam sit Hermannus Procurator i. e. Billing. Nam patrem Her manni Billingum non putat appellatum, quod tamen ita esset si nomen gentilitium esset, historicosque, qui patrem quoque ita appellarent, aut ex errore id facere: neque enim eum, quem illi sic appellarent, patrem Hermanni nostri esse, aut illum quoque Ballisum antea, quamquam non tanta qua filius post hac dignitate, fuisse. Grave quoque argumentum huius rei esse putat, quod fratres Hermanni cum posteris se nunquam Billungos, sed alter se comitem, alter episcopum, dixissent. Quae omnia tamen habent, quae con tra excipi possint. Tota autem res ab utraque parte coniecturalis est in summa temporum illorum obscuritate, te stimoniorumque defectu. Videamus itaque de iis, quae Illustris Ayrerus contra habet. Primum id non negat, apu Germanos etiam, non minus quam alias gentes, nomin familiis e gestis aliquando muneribus haesisse. Cuius rei nobile exemplum est in Vitathum, clara apud nos familia. Vicedominos enim vox significat, et plura eiusmodi extant Marschall, Camerarius, Truchses, et sic porro, eaque pro veris nominibus sunt. Vere enim is demum nobilis vide batur MENSIS SEPTEMBRIS A. MDCCLAL.*. . 4. 3 batur, qui officio aliquo tali defungeretur. Inde Archiof ficia quoque multa, i. e. munera maioris dignitatis. Caesa res vero cum mira oscitantia haec a patribus ad filios, cum lntifundiis etiam, propagari finerent, effecerunt, ut adec πολοκέφαλον θηριον nostra Germania fieret, nomina vero illa frequentius usurpari coeperint. Nam nomina illa dignitatis, Koenig, Hertzog. Graf, Fürst, Pabst.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
