# Nova Acta Eruditorum 1761 457

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/457

Toti Saxoniae non vide tur praefuisse: quid enim proprium dein habuisset ipse imperator? Itaque videtur tractum aliquem ei Caesar indul sisse, eam fortasse regionem, quae cis Albim paullo inferius iacet, et eam quae trans Albim ad Eidarum usque porrigitur, cetera sibi omnia retinuisse. Saxonica enim tunc regio valde late patebat. Alii, ut Ge. Fabricius, Hermannum tan tummodo Luneburgiae praeficiunt, nimis arcte, ut putamus Chronicon Brunsu ense etiam nobiscum consentit, quod dicit eum partibus circa Albim quae Slavicis ereptae genti bus fuerint, praefuisse, quanquam id non negaverimus, Luneburgum etiam huc pertinuisse. Obiter notamus etiam hoc, valde errare, qui existiment, tantum episcopos a Carol. M. tempore praefuisse Saxoniae, minimeque alios duces rexisse praeter hos, id quod gravibus rationibus olim devictum iacet. Sed ea tota quaestio, quibus praefuerit terris, quibus non, uti finem nullum aut exitum habet, uti solet in tricis historiae germanicae, ita etiam alde odiosa est. Nam ut ingenue fatear, mallem rediremus ad priscum morem, qui olim a probatissimis scriptoribus tenebatur, ut universa histori: non speculativa uti nunc apud multos, sed practica potius esset i. e. ut homines sapientiores essent cognita historia, quam ante fuerant. Sed haec hactenus. Haereditarium vero ius tale fuit tum, quale esse poterat, in quod multum iuris haberet imperator, quod deinde usurpatione longe aliud factum est. Ita etiam posteri Hermanni, quamquam regnavere, tamen id e voluntate Caesaris, qui nisi favisset, nunquam id obt nuissent. Habuit itaque ius haereditarium, scilicet sicut nos cives, quibus si quid auferre vult princeps, nos resistere non possumus. Id quod nunc in Germaniae principibu longe secus est. Mansit autem diu is honor apud postero Hermanni, donec eius abnepos cum Rudolpho Suevo, adversus Henricum IV. rebellasset, qui, victis in quibus stete rat partibus, amisit rebellione sua, quae fide ac constantia abavus meruerat. Sed alii alias afferunt caussas, quod ul Mmm timus Ducum illorum nomine Magnus sine prole decesserit, Feuda vero in mares potissimum conveniant, Lotharius vero tunc maximam iam partem Saxoniae, partim iure partim ar mis tenuerit, cui deinde facile fuerit, etiam reliqua adiungere ideo Billingicam ditionem ad veteres dominos rediisse. Atque haec hactenus de Billingo nostro atque heredibus. Iam vero de patre eius aliqua. Negat enim Heydenreichius Billingum comitem, qui tunc temporis vixit, nostri patrem fuisse, argumentis ut arbitror valde lubricis.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
